My Study       
Benno Zuiddam

 

THOMAS À KEMPIS: DE IMITATIONE CHRISTI LIBER TERTIUS

 

Liber Tertius
De interna consolatine.

 

Cap. I. Incipit liber de interna consolatine.

1. Audiam quid loquatur in me Dominus meus. Beata anima quæ Dominum in se loquentem audit et de ore ejus verbum consolationis accipit. Beatæ aures quæ divini susurri venas suscipiunt et de mundi hujus susurrationibus nihil advertunt. Beatæ plane aures quæ non vocem foris sonantem, sed interius auscultant veritatem loquentem et docentem. Beati oculi qui exterioribus clausi sunt, interioribus autem intenti. Beati qui interna penetrant, et ad capienda arcana cælestia magis ac magis per quotidiana exercitia se student præparare. Beati qui Deo vacare gestiunt et ab omni impedimento sæculi se excutiunt.

2. Animadverte hoc, o anima mea, et claude sensualitatis tuæ ostia, ut possis audire quid loquatur Deus Dominus in te. Hæc dicit dilectus tuus. Salus tua ego sum, pax tua, et vita tua. Serva te apud me, et pacem invenies. Dimitte omnia transitoria, et quære æterna. Quid sunt omnia temporalia, nisi seductoria et quid juvant omnes creaturæ, si fueris a Creatore deserta? Omnibus ergo abdicatis Creatori tuo te redde placitam et fidelem, ut veram valeas apprehendere beatitudinem.

 

Cap. 2. Quod veritas intus loquitur sine strepitu.

1. Loquere Domine, quia audit servus tuus. Servus tuus ego sum, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris mei. Fluat ut ros eloquium tuum, dicebant olim filii Israel ad Moysen. Loquere nobis tu, et audiemus; non loquatur Dominus nobis, ne forte moriamur. Non sic, Domine, non sic oro, sed magis cum Samuele popheta humiliter ad disideranter obsecro. Loquere Domine, quia audit servus suus. Non loquatur Moyses mihi, aut aliquis ex Prophetis, sed otius tu loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium. Prophetarum, quia tu solus sine eis potes me perfecte imbuere, illi autem sine te nihil proficient.

2. Possunt quidem verba sonare, sed spiritum non conferunt. Pulcherrime dicunt, sed te tacente cor non accedunt. Litteras tradunt, sed tu sensum aperis. Mysteria referunt, sed tu referas intellectum signatorum. Mandata edunt, sed tu juvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis, et illuminas. Illi exterius rigant, sed tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui intelligentiam tribuis.

3. Non ergo mihi loquatur Moyses, sed tu, Domine Deus meus, æterna veritas, ne forte moriar, et sine fructu efficiar, si fuero tantum foris admonitus, et intus non accensus, ne sit mihi ad judicium verbum auditum, et non factum cognitum nec amatum creditum, et non servatum. Loquere igitur, Domine, quia audit servus tuus: verba enim vitæ æternæ habes. Loquere mihi ad qualemcumque animæ meæ consolationem, et ad totius vitæ meæ emendationem, tibi autem ad gloriam et perpetuum honorem.

 

Cap. 3. Quod verba Dei sunt audienda cum humilitate.

1. Audi, fili mi, verba mea. Verba mea suavissima sunt, Philosophorum et Sapientum hujus mundi scientam excedentia. Verba mea spiritus et vita sunt, nec humano sunsu pensanda; non sunt ad vanam complacentiam trahenda, sed in silentio audienda, et cum omni humilitate, atque affectu magno suscipienda. Et dixi: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, ut mitiges ei a diebus malis et desoletur in terra.

2. Ego, inquit Dominus, docui Prophetas ab initio, et usque nunc non cesso omnibus loqui. Sed multi ad vocem meam surdi sunt, et muti et duri. Plures mundum libentius audiunt quam Deum, facilius sequuntur carnis suæ appetitum, quam dei beneplacitum. Promittit temporalia, et parva mundus, et servitur ei aviditate magna. Ego promitto summa, et æterna, et torpescunt mortalium corda. Quis tanta cura in omnibus mihi servit et obedit, sicut mundo et dominis ejus servitur? Erubesce, Sidon, ait mare. Et si causam quæris audi, quare. Pro modica præbenda longa via curritur, pro vita æterna vix a multis pes a terra semel movetur et levatur. Vile prætium quæritur, pro uno numismate interdum turpiter litigatur, pro vana re et parva promissione die noctuque fatigari non timetur.

3. Sed, proh dolor, pro bono incommutabili, pro prætio inæstimabili, pro summo honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur. Erubesce ergo, serve piger et querulose, quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem, quam te ad vitam; gaudent illi amplius ad vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem a spe sua nonnunquam frustrantur, sed promissio mea neminem fallit, nec confitentem mihi dimittit inanem. Quod promisi dabo, quod dix implebo, si tamen usque ad finem fidelis in dilectione mea quis permanserit. Ego remunerator sum omnium bonorum, et fortis probator omnium devotorum.

4. Scribe verba mea in corde tuo, et pertracta diligenter: erunt enim in tempore tentationis valde necessaria. Quod non intelligis, cum legis, cognosces in die visitationis. Dupliciter soleo electos meos visitare, tentatione scilicet et consolatione: et duas lectiones eis quotidie lego, unam increpando eorum vittia, alteram exhortando ad virtutum incrementa. Qui habet verba mea et spernit ea, habet qui judicet eum in novissimo die.

Oratio ad imporandum devotionis gratiam.

 

5. Domine Deus meus, tu es omnia bona mea. Et quis ego sum, ut audeam ad te loqui? Ego sum pauperrimus servulus tuus, et abjectus vermiculus tuus, multo pauperior et contemptibilior, quam scio et dicere audeo. Memento tamen, Domine, quia nihil sum, nihil valeo, nihilque habeo. Tu solus bonus justus et sanctus; tu omnia potes, omnia præstas, omnia imples, solum peccatorem inanem relinquens. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et imple gratia tua cor ceum, qui non vis vacua esse opera tua.

6. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaveris misericordia tua et gratia tua. Noli avertere faciem tuam a me, noli visitationem tuam prolongare, noli consolationem tuam prolongare, noli consolationem tuam abstrahere, ne fiat anima mea sicut terra sine aqua tibi. Doce me, Domine, facere voluntatem tuam. Doce me coram te digne et humiliter conversari, quia sapientia mea tu es, qui in veritate me cognoscis, et cognovisti antequam fieret mundus, et antequam natus essem in mundo.

 

Cap. 4. Quod in humilitate et veritate coram Deo est conversandum.

1. Fili, ambula coram me in veritate et in simplicitate cordis tui quære me semper. Qui ambulat coram me in veritate, tutabitur ab incursibus vanis et veritas liberabit eum a seductoribus et detractionibus iniquorum. Si veritas te liberaverit, vere liber eris et non curabis de vanis hominum verbis. Domine verum est ut dicis, ita quæso mecum fiat. Veritas tua ipsa me doceat, ipsa me custodiat, et usque ad salutarem finem me conservet; ipsa me liberet ab omni affectione mala et inordinata at ambulabo tecum in magna cordis libertate.

2. Ego te docebo, ait Veritas, quæ recta sunt et placita coram me. Cogita peccata tua cum displicentia magna et memorare, et nuquam reputes te aliquid esse propter opera bona. Revera peccator es, et multis passionibus obnoxius, et implicatus. Ex te semper ad nihil tendis, cito laberis, cito turbaris, cito dissolveris. Non habes quidquam, unde possis gloriari. Sed multa habes unde te debes vilificare, quia multo infirmior es quam vales comprehendere.

3. Nihil ergo tibi magnum videatur ex omnibus, quæ agis. Nihil grande, nihil prætiosum et admirabile, nil reputatione appareat dignum, nil altum, nil vere laudabile, et desiderabile, nisi quod æternum. Placeat tibi super omnia æterna veritas, displiceat tibi super omnia vilitas maxima tua. Nil sic temeas et fugias, sicut vitia, et peccata tua, quæ magis displicere debent, quam quælibet rerum damna. Quidam non sincere coram me ambulant, sed quadam curiositte et arrogania ducti volunt secreta mea scire, et alta Dei intelligere, se et suam salutem negligentes. Hi sæpe in magnas tentationes, et peccata, propter suam jactantiam, superbiam et curiositatem, labuntur me eis adversante. Time judicia Dei, expavesce iram Omnipotentis.

4. Noli autem discutere opera Altissimi, sed tuas iniquitates perscrutare, in quantis dereliquisti, et quam multa bona neglexisti. Quidam portant solum suam devotionem in libris, quidam in imaginibus; quidam autem in signis exterioribus et figuris. Quidam habent me in ore, sed modicum in corde. Sunt alii qui intellectu illuminati et affectu purgati ad æterna sempe anhelant, de terrenis graviter audiunt, necessitatibus naturæ dolenter inserviunt, et hi sentiunt, quid veritatis spiritus loquitur in eis. Quia docet eos terrena despicere, et amare cælestia, mundum negligere, et cælum tota die et nocte desiderare.

 

Cap. 5. De mirabili affectu divini amoris.

1. Benedico te, Pater cælestis, Pater Domini mei Jesu Christi, qui mei pauperis dignatus es recordari. O, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, gratias tibi ago, qui me indignum omni consolatione quandoque tua recreas consolatione. Benedico te semper et glorifico cum unigenito Filio tuo, et Spiritu Sancto paracleto in sæcula sæculorum, amen. Eia, Domine Deus, meus amator sancte, cum tu veneris in cor meum, exultabunt omnia interiora mea. Tu es gloria mea et exultatio cordis mei, tu spes mea et refugium in die tribulationis meæ.

2. Sed quia adhuc debilis sum in amore et impefectus in virtute, ideo necesse habeo confortari et consolari. Propterea visita me sæpius, et instrue disciplinis tuis. Libera me a passionibus pravis et malis, et sana cor meum ab omnibus affectionibus inordinatis, ut intus sanatus et bene purgatus aptus efficiar ad amandum, fortis ad patiendum, stabilis ad perseverandum.

3. Magna res est amor, magnum omnino bonum quod solum leve facit esse onerosum, et fert æqualiter omne inæquale: nam onus sine onere portat, et omne amarum dulce ac sapidum efficit. Amor Jesu nobilis ad magna operanda impellit, et desideranda semper perfectiora excitat. Amor vult esse sursum, nec ullis infimis rebus retineri. Amor vult esse liber, et ab omni mundana affectione alienus, ne internus ejus impediatur aspectus; ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat, aut per incommodum succumbat. Nil dulcius est amore, nil fortius, nil altius, nil latius, nil jucundius, nil plenius, nil melius in cælo et in terra, quia amor a Deo natus est, nec potest nisi in Deo super omnia creata quiescere.

4. Amans volat, currit, lætatur, liber est, et non tenetur. Dat omnia pro omnibus, et habet omnia in omnibus, quia in uno summo super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit. Non respicit ad dona, sed ad donantem se convertit super omnia bona. Amor sæpe modum nescit, sed super omne bonum fervescit. Amor onus non sentit, labores non reputat, plus affectat, quam valet, de impossibilitate non causatur, quia cuncta sibi licere posse arbitratur. Valet igitur ad omnia, et multa implet, et effectui mancipat. Ubi vero amans deficit et jacet, amor vigilat, et dormiens dormitat, fatigatus non laxatur, arctatus non arctatur, territus non conturbatur, sed, sicut vivax flamma et ardens favilla, sursum erumpit secureque pertransit.

5. Si quis amat, novit quid hæc vox clamat. Magnus clamor in auribus Dei est ardens affectus animæ, quæ dicit. Deus, Deus meus, amor meus, tu totus meus, et ego tuus.

6. Dilata me in amore, ut discam interiori cordis ore degustare, quam suave sit amare et in amore liquefieri et natare. Tenear amore vadens supra me præ nimio fervore et stupore. Cantem amoris canticum; sequar te dilectum meum in altum. Deficit in laude tua anima mea, jubilans ex amore. Amem te plus quam me, nec me nisi propter te, et omnes in te, qui vere amant te, sicut jubet lex amoris, lucens ex te.

7. Est amor velox, sincerus, pius, prudens, longanimis, virilis, et seipsum nunquam quærens. Ubi enim seipsum aliquis quærit, ibi ab amore cadit. Est amor circumspectus, humilis et rectus, non mollis, non levis nec vanis intendens rebus, sobrius, stabilis, castus, quietus, et in cunctis sensibus custoditus. Est amor subjectus et obediens Prælatis, sibi vilis et despectus, Deo devotus et gratificus fidens, et semper sperans in eo, etiam cum sibi non sapit Deus, quia sine dolore non vivitur in amore.

8. Qui non est paratus omnia pati, et ad voluntatem stare dilecti, non est dignus amator appellari. Oportet amantem omnia dura et amara propter dilectum libenter amplecti, nec ob contraria accidentia ab eo deflecti.

 

Cap. 6. De probatione veri amatoris.

1. Fili, non es adhuc fortis et prudens amator. Quare, Domine? Quia modicam propter contrarietatem deficis, accipis et nimis avide consolationem quæris. Fortis amator stat in tentationibus, nec callidis credit persuasionibus inimici. Sicut in prosperis ei placeo, ita nec in adversis displiceo.

2. Prudens amator non tam donum amantis, quam dantis considerat amorem. Affectum potius attendit, quam censum, et infra dilectum omnia data ponit. Nobilis amator non quiescit in dono, sed in me super omne donum. Non ideo perditum totum, si quandoque minus bene de me, vel de sanctis meis sentis, quam velles. Affectus ille bonus et dulcis, quem interdum percipis, effectus gratiæ præsentis est, et quidam prægustus patriæ cælestis, super quo non nimium innitendum est, quia vadit et venit.

3. Certare autem adversus incidentes malos motus animi, suggestionemque spernere diaboli, insigne est virtutis et magni meriti. Non ergo te conturbent alienæ phantasiæ de quacumque materia ingestæ. Forte serva propositum, et intentionem rectam ad Deum. Non est illusio, quod aliquando in excessum subito raperis et statim ad ineptias solitas cordis reverteris. Illas enim magis invite pateris quam agis, et quamdiu displicent, et reniteris, meritum est et non perditio.

4. Scito, quod antiquus hostis omnino nititur impedire desiderium tuum in bono, et ab omni devoto exercitio evacuare, a Sanctorum cultu, a pia passionis meæ memoria, a peccatorum utili recordatione, a proprii cordis custodia, et a firmo proposito proficiendi in virtute. Multas malas cogitationes ingerit, ut tædium tibi faciat et horrorem, et ab oratione revocet et sacra lectione. Displicet sibi humilis confessio et, si posset, a sacra communione cessare faceret. Nec credas ei neque cures illum, licet tibi sæpius deceptionis tenderit laqueos. Sibi imputa, cum mala ingerit et immunda. Dicito illi: Vade, immunde spiritus, erubesce miser; vade immundus es tu, qui talia infers auribus meis. Discede a me, seductor pessime; non habebis in me partem ullam, sed Jesus mecum erit, tanquam bellator fortis, et tu stabilis confusus. Malo mori, et omnem pœnam subire, quam tibi consentire. Tace, et obmutesce; non audiam te amplius, licet mihi plures moliaris molestias. Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Dominus adjutor meus et redemptor meus.

5. Certa tanquam miles bonus; et si interdum ex fragilitate corruis, resume vires fortiores prioribus, confidens de ampliori gratia mea, et multum præcave a vana complacentia et superbia. Propter hoc multi in errorem ducuntur, et in cecitatem pæne incurabilem quandoque labuntur. Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem ruina hæc superborum et de se stulte præsumentium.

 

Cap. 7. De occultanda gratia sub humilitatis custodia.

1. Fili, utilius est tibi et securius devotionis gratiam abscondere nec in altum te efferre, nec multum inde loqui, neque multum ponderare, sed magi teipsum despicere, et tanquam indigno datam timere. Non est huic affectioni tenacius inhærendum, quæ citius potest mutari in contrarium. Cogita quam miser in gratia, et inops esse soles sine gratia. Nec est in eo tantum spiritualis vitæ profectus, cum consolationis habueris gratiam, sed cum humiliter, et abnegate patienterque tuleris ejus subtractionem. Ita quod tunc ab orationis studio non torpeas, nec reliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas, sed sicut potueris melius et intellexeris, libenter quod est in te facias, nec propter ariditatem sive anxietatem mentis quam sentis te totaliter negligas.

2. Multi enim sunt qui, cum non bene eis successerit, statim impatientes fiunt aut desides. Non enim semper est in potestate hominis via ejus, sed Dei est dare et consolari, quando vult et quantum vult, et cui vult, sicut sibi placuerit, et non amplius. Quidam incauti propter devotionis gratiam se ipsos destruxerunt, quia plus agere voluerunt quam potuerunt, non pensantes suæ parvitatis mensuram sed magis cordis affectum sequentes, quam rationis judicium. Et quia majora præsumserunt, quam Deo placitum fuit, idcirco gratiam perdiderunt cito, et facti sunt inopes, et viles relicti, qui in cælum posuerant nidum sibi: ut humiliati et depauperati discant non in alis suis volare, sed sub pennis meis sperare. Qui adhuc novi sunt et imperiti in via Domini, nisi consilio discretorum se regant, faciliter decipi possunt et illudi.

3. Quod si sentire suum magis sequi, quam aliis exercitatis credere volunt, erit eis periculosus exitus, sed tamen retrahi a proprio conceptu non valuerint. Raro sibi ipsis sapientes, ab aliis regi humiliter patiuntur. Melius est modicum sapere cum humilitate, et parva intelligentia quam magi scientiarum thesauri cum vana complacentia. Melius est minus habere, quam multum, unde osses superbire. Non satis discrete agit, qui se totum lætitiæ tradidit, obliviscens pristinæ inopiæ suæ, et casti timoris Domini, qui non timet gratiam oblatam amittere. Non etiam satis virtuose sapit, qui tempore adversitatis et cujuscumque gravitatis nimis desperate se gerit, et minus fidenter de me, quam oportet, cogitat ac sentit.

4. Qui tempore pacis nimis securus esse voluerit, sæpe tempore belli nimis dejectus et formidolosus reperietur. Si scires semper humilis et modicus in te permanere necnon spiritum tuum bene moderare et regere, non incideres tam cito in periculum et offensam.

5. Consilium bonum est ut fervoris spiritu concepto mediteris quid futurum sit abscedente lumine. Quod dum contigerit, recognita, ac denuo lucem posses reverti, quam ad cautelam tibi, mihi autem ad gloriam, ad tempus subtraxi. Utilior enim est sæpe talis probatio, quam si semper prospera pro tua haberes voluntate. Nam merita non sunt ex hoc extimanda, si quis plures visiones aut consolationes habeat, vel si peritus sit in Scripturis, aut in altiori gradu ponatur: sed si fuerit vera humilitate fundatus, et divina charitate repletus; si Dei honorem pure et integre semper quærat, si se ipsum nihil reputet, et in veritate despiciat atque ab aliis etiam despici et humiliari magis gaudeat quam honorari.

 

Cap. 8. De vili exstimatione sui ipsius in oculis Dei.

1. Loquar at Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? Si me amplius reputavero, ecce tu stas contra me; et dicunt te testimonium verum iniquitates meæ nec possum contradicere. Si autem me vilificavero et ad nihilum me redegero, et ab omni propria reputatione defecero, atque sicut sum spulverizavero erit, mihi propitia gratia tua, et vicina cordi meo lux tua, et omnis exstimatio, quantulacumque minima, in valle nihilitatis meæ submergetur, et peribit in æternum. Ibi ostendes me mihi, quid sum, quid fui, et de quo veni, quia nihil sum et nescivi. Se mihi ipsi relinquor, ecce nihil, et tota infirmitas; si autem subito me respexeris, statim fortis efficior, et novo repleor gaudio. Et mirum valde quod sic repente sublevor, et tam benigne a te complector, qui proprio pondere semper ad imi feror.

2. Facit hoc amor tuus gratis præveniens me, et in tam multis subveniens necessitatibus, a gravibus quoque custodiens me periculis, et ab innumeris, ut ver dicam, eripiens malis. Me siquidem male amando perdidi; et te solum quærendo et pure amando me et te pariter inveni, atque ex amore profundius ad nihilum me redegi. Quia tu, o Dulcissime, facis mecum supra meritum omne et supra id quod audeo sperare vel rogare.

3. Benedictus sis Deus meus, quia licet ego omnibus bonis indignus sim, tua tamen nobilitas et infinita bonitas nunquam cessat benefacere etiam ingratis, et longe a te aversis. Converte nos ad te, ut simus grati, humiles, devoti, quia salus nostra es tu, virtus et fortitudo nostra.

 

Cap. 9. Quod omnia ad Deum sicut ad finem ultimum sunt referenda.

1. Fili, ego debeo esse finis tuus supremus. Ex hac intentione purificabitur affectus tuus, sæpius ad se ipsum, et ad creaturas male incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quæris, statim in te deficies et arescis. Omnia ergo ad me principaliter referas qui omnia sum, qui omnia dedi. Sic singula considera sicut ex summo bono manantia. Et ideo ad me tanquam ad originem suam cuncta sunt referenda.

2. Ex me pusillus et magnus, pauper et dives, tanquam ex fonte vivo aquam hauriunt vivam. Et qui mihi sponte et libere deserviunt, gratiam, pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudio, nec in corde suo dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur. Nihil ergo tibi de bono adscribere debes, nec alicui homini virtutem attribuas, sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo. Ego totum dedi, ego totum rehabere volo, et cum magna districtione gratiarum actiones requiro.

3. Hæc est veritas qua fugatur gloriæ vanitas. Et si intraverit cælestis gratia et vera charitas, non erit aliqua invidia, nec contractio cordis, neqe privatus amor occupabit. Vincit enim omnia divina charitas, et dilatat omnes animæ vires. Si recte sapis, in me solo gaudebis, in me solo sperabis, quia nemo bonus nisi solus Deus, qui est super omnia laudandus, et in omnibus benedicendus.

 

Cap. 10. Quod spreto mundo dulce est servire Deo.

1. Nunc iterum loquar, Domine, et non silebo. Dicam in auribus Dei mei, et Regis mei qui est in excelso. O, quam magna est multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te. Sed quid es amantibus te? Quid toto corde tibi servientibus? Vere ineffabilis dulcedo contemplationis tuæ, quam largiris amantibus te. In hoc maxime ostendisti dulcedinem charitatis tuæ, quia cum no essem, fecisti me, et cum errarem longe a te, reduxisti me, ut servirem tibi, et præcepisti ut diligam te.

2. O, fons amoris perpetui, quid dicam de te? Quomodo potero tui oblivisci, qui mei recordari dignatus es? Et postquam contabui, et perii, fecisti ultra omnem spem misericordiam cum servo tuo, et ultra omne meritum gratiam et amicitiam exhibuisti. Quid retribuam tibi pro gratia ista? Non enim omnibus datum est, ut omnibus abdicatis sæculo renuntient, et monasticam vitam assumant. Nonquid non magnum est ut tibi serviam, cui omnis creatura servire tenetur? Non magnum mihi videri debet? Sed potius hoc mihi magnum et admirandum paret, quod tam pauperem et indignum dignaris in servum recipere, et dilectis servis tuis adunare.

3. Ecce omnia tua sunt quæ habeo, et unde tibi servio. Verumtamen vice versa tu mihi magis servis, quam ego tibi. Ecce cælum et terra, quæ in ministerio hominis creasti, præsto sunt et faciunt quotidie quæcumque mandasti. Et hoc parum est: quin etiam Angelos in ministerio hominis creasti et ordinasti. Transcendit autem hæc omnia, quod tu homini servire dignatus es, et te ispum daturum promisisti.

4. Quid dabo tibi pro istis millibus bonis? Utinam possem tibi servire cunctis diebus vitæ meæ. Utinam vel uno die dignum servitium exhibere sufficerem. Vere tu es dignus omni servitio, omni honore et laude æterna. Vere Dominus meus es, et ego pauper servus tuus, qui totis viribus teneor servire tibi, nec unquam in laudibus tuis debeo fastidire. Sic volo, sic desidero, et quidquid mihi deest, tu digneris supplere.

5. Magnus honor, magna gloria tibi servire, et omnia per te, propter te contemnere. Habebunt enim gratiam magnam, qui sponte se subjecerint tuæ sanctissimæ servituti, et invenient suavissimam Spiritus Sancti consolationem. Consequentur magnam cordis libertatem, qui pro nomine tuo arctam ingrediuntur viam, et omnem mundanam neglexerint curam.

6. O, grata et jucunda Dei servitus, qua homo veraciter efficitur liber et sanctus. O, sacer status religiosi famulatus, qui hominem Angelis reddit æqualem, Deo placabilem, dæmonibus terribilem, et cunctis fidelibus commendabilem. O, amplectendum et semper optandum servitium, quo promeretur summum bonum, et gaudium promeretur sine fine permansurum.

 

Cap. 11. Quod desideria cordis examinanda sunt et moderanda.

1. Fili, oportet te adhuc multa discere, quæ necdum bene didicisti. Quæ sunt hæc, Domine? ut desiderium tuum ponas totaliter secundum beneplacitum meum, et tui ipsius amator non sis: sed meæ voluntatis cupidus amator et æmulator. Desideria te sæpe accendunt, et vehementer impellunt; sed considera an propter meum, an propter honorem tuum vel commodum magis movearis. Si ego sum in causa, bene contentus eris quomodocumque ordinavero. Si autem de proprio quæstu aliquid latet, ecce hoc est quod te impedit et gravat.

2. Cave ergo ne nimium innitaris super desiderio præconcepto, me non consulto, ne forte postea pæniteat et displiceat quod primo placuit, et quasi pro meliore zelasti. Non enim omnis affectio, quæ videtur bona, statim est sequenda: sed neque omnis contraria affectio ad primum fugienda. Expedit interdum refrænatione uti, etiam in bonis studiis et desideriis, ne per importunitatem mentis distractionem incurra, ne aliis per indisciplinationem scandalum generes, vel etiam per resistentiam aliorum subito turberis et corruas.

3. Interdum vero oportet violentia uti, et viriliter appetitui sensitivo contraire, nec advertere quid velit caro, et quid non velit; sed hoc magis fatagere ut subjecta sit etiam nolens spiritui, et tamdiu castigari debet et cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia, paucisque contentari discat, et simplicibus delectari nec contra aliquod inonveniens murmurare.

 

Cap. 12. De informatione patientiæ, et luctamine adversus concupiscentias.

1. Domine Deus, ut audio, patientia est mihi valde necessaria. Multa enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de pace mea, non potes esse sine dolore et bello vita mea. Ita est, fili. Non enim volo te talem quærere pacem, quæ tentationibus careat, aut contraria non sentiat; sed tunc etiam te extimare pacem invenisse, cum tu fueris variis tribulationibus exercitatus, et in multis contrarietatibus probatus.

2. Si dixeris te non multa posse pati, quomodo tunc sustinebis ignem purgatorii? De duobus malis semper minus tamen est eligendum: ut ergo æterna futura supplicia possis evadere, mala præsentia studeas pro Deo æquanimiter tolerare. An putas quod homines sæculi hujus nihil, aut parum patiantur? Nec hoc invenies, etiamsi delicatissimos quæsieris. Sed habent, inquies, multas delectationes, et proprias sequuntur voluntates: ideoque parum ponderant suas tribulationes. Esto quod ita sit, quod habeant quidquid voluerint, sed quamdiu putas durabit?

3. Ecce quemadmodum sumus deficient in sæculo abundantes, et nulla erit recordatio præteritorum gaudiorum. Sed et cum adhuc vivunt, non sine amaritudine et tædio ac timore in eis quiescunt. Ex eadem namque re, unde delectationem concipiunt, sibi inde doloris pœnam frequenter recipiunt. Juste illis fit ut quia inordinate delectationes quærunt et sequuntur, non sine amaritudine et confusione eas expleant.

4. O, quam breves, quam falsæ, quam inordinatæ, et turpes omnes sunt. Verumtamen præ ebrietate et cæcitate non intelligunt, sed velut muta animalia, propter modicum corruptibilis vitæ delectamentum, mortem animæ incurrunt. Tu ergo, fili, post concupiscentias tuas non eas: et a voluntate tua avertere; delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

5. Etenim si veraciter vis delectari, et abundantius a me consolari, ecce in contemtu omnium mundanorum, et in abscissione omnium infirmarum delectationum erit benedictio tua, et copiosa tibi reddetur consolatio. Et quanto plus te ab omni creaturarum solatio subtraxeris, tanto in me suaviores et potentiores consolationes invenies. Sed primo non sine quadam tristitia et labore certaminis ad has pertinges. Obsistet inolita consuetudo, sed meliori consuetudine devincetur. Remurmurabit caro, sed fervore spiritus frænabitur. Instigabit te et exacerbabit serpens antiquus sed oratione fugabitur, insuper et labore utili aditus ei magnus obstruetur.

 

Cap. 13. De obedientia humili subditi, ad exemplum Jesu Christi.

1. Fili, qui se subtrahere nititur ab obedientia, ipse se subtrahit a gratia et qui quærit habere privata, amittit communia. Qui non libenter, et sponte suo superiori se subdit: signum est quod caro sua nondum perfecte sibi obedit, sed sæpe recalcitrat et murmurat. Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere, si carnem propriam optas subjugare. Citius namque exterior vincitur inimicus, si interior homo non fuerit devastatus. Non est molestior et pejor animæ hostis, quam tu ipse tibi, non bene concordans spiritui. Oportet enim te verum assumere tui ipsius contemtum, si vis prævalere adversus carnem, et sanguinem, quia adhuc nimis inordinate te diligis: ideo plene te resignare aliorum voluntati trepidas.

2. Sed quid magnum tu, qui pulvis es, et nihil, si propter Deum te subdis homini, quando eo Omnipotens et Altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo, me homini propter te subjeci humiliter. Factus sum omnium humillimus, et infimus, ut etiam superbiam mea humilitate vinceres. Disce obtemperare, pulvis, dice te humiliare, terra et limus, et sub omnium pedibus incurvare. Disce voluntates tuas frangere, et ad omnem subjectionem te dare.

3. Exardesce contra te, nec patiaris tumorem in te vivere, sed ita subjectum et pulverem te exhibe, ut omnes super te ambulare possint, et sicut lutum platearum conculcare. Quid habes, homo inanis, conqueri? Quid, sordide peccator, potes contradicere exprobrantibus tibi, qui toties Deum offendisti et toties infernum meruisti? Sed pepercit tibi oculus meus, quia prætiosa fuit anima tua in conspectu meo, ut cognosceres dilectionem meam, et gratus semper beneficiis meis existeres et ad veram subjectionem et humilitatem te jugiter dares, patienterque proprium contemtum ferres.

 

Cap. 14. De judiciis Dei occultis considerandis, ne extollamur in bonis.

1. Intonas super me judicia tua, Domine, et timore ac tremore concutis omnia ossa mea et expavescit anima mea valde. Sto attonitus et considero, quia cæli non sunt mundi in conspectu tuo. Si in Angelis reperisti pravitatem, nec tamen epercisti, quid fiet de me. Ceciderunt stellæ de cælo, et ego pulvis quid præsumo? Quorum opra videbantur laudabilia, ceciderunt ad infima, et qui comedebant panem Angelorum, vidi siliquis delectari porcorum.

2. Nulla est ergo sanctitas, si manum tuam retrahas, Domine. Nulla sapientia prodest, si gubernare desistas. Nulla juvat fortitudo, si conservare desinas. Nulla secura castitas, si eam non protegas. Nulla propria prodest custodia, si non adsit tua sancta vigilantia. Nam relicti mergimur et perimus; visitati autem: vivimus et erigimur. Instabiles quippe sumus, sed propter te confirmamur; tepescimus, sed a te accendimur.

3. O, quam humiliter et abjecte mihi de me ipso sentiendum est, quam nihili pendendum est si quid boni videor habere. O, quam profunde me submittere debeo sub abyssalibus tuis judiciis, Domine; ubi nihil aliud me esse invenio, quam nihil et nihil. O, pondus immensum, o pelagus instransnatabile, ubi nihil de me reperio, quam in totum nihil. Ubi est ergo latebra gloriæ? Ubi confidentia de gloria concepta? Absorpta est omnis gloria vana in profunditate judiciorum tuorum super me.

4. Quid est omni caro in conspectu tuo? Numquid gloriabitur lutum contra formantem se? Quomodo potest erigi vaniloquio, cujus cor in veritate subjectum est Deo? Non eum totus mundus erigeret, quem sibi subjecit veritas. Nec omnium laudantium ore movebitur, qui totam spem suam in Deo firmavit. Nam et ipsi qui loquuntur, ecce omnes nihil, et deficient cum sonitu verborum. Veritas autem Domini manet in æternum.

 

Cap. 15. Qualiter standum sit ad dicendum in omni re desiderabili.

1. Fili, si dicas in omni re: Domine, si tibi placitum fuerit, fiat hoc ita; Domine, si sit honor tuus, fiat in nomine tuo hoc; Domine, si mihi videris expedire et utile esse probaveris, tunc da mihi hoc uti ad honorem tuum. Sed si mihi nocivum fore cognoveris, nec animæ meæ saluti prodesse, aufer a me tale desiderium. Non enim omne desiderium a Spiritu Sancto est, etiamsi homini videatur justum, rectum et bonum. Difficile est pro vero judicare, an spiritus bonus, aut malus te impellat ad desiderandum hoc vel illud, an etiam ex proprio movearis spiritu. Multi in fine sunt decepti, qui primo bono spiritu videbantur inducti.

2. Igitur semper cum timore Dei, et humilitate cordis desiderandum est et petendum, quidquid desiderabile menti occurrit, maximeque cum propria resignatione mihi totum committendum est atque dicendum. Domine, tu scis qualiter melius est mihi hoc vel illud; sicut volueris, da mihi quod vis et quantum vis et quando vis. Fac mecum sicut scis et sicut tibi magis placuerit, et major honor fuerit tuus. Pone me ubi vis, et liber age mecum in omnibus. In manu tua ego sum, gira et reversa me per circuitum. En ego servus tuus paratus ad omnia: quoniam non desidero mihi vivere, sed tibi, utinam digne et perfecte.

 

Oratio pro beneplacito faciendo Dei.

 

3. Concede mihi, benignissime Jesu, gratiam tuam, ut mecum sit et mecum laboret, mecumque usque in finem perseveret. Da mihi semper desiderare, et velle quod tibi magis acceptum est, et charius placet. Tua voluntas mea sit, et mea voluntas tuam sequatur semper, et optime ei concordet. Sit mihi unum velle, et unum nolle tecum: nec aliud posse velle, aut nolle nisi quod vis, aut nolis.

4. Da mihi omnibus mori quæ in mundo sunt, et propter te amare contemni, et nesciri in hoc sæculo. Da mihi super omnia desiderata in te quiescere, et cor meum in te pacificare. Tu vera pax cordis, tu sola requies; extra te omnia sunt dura, et inquieta. In hac pace in idipsum, hoc est in te uno et summo et æterno bono, dormiam et requiescam. Amen.

 

Cap. 16. Quod verum solatium in solo Deo est quærendum.

1. Quidquid desiderare vel cogitare possum ad solatium meum, non hic exspecto, sed in posterum: quia, si omnia solatia mundi hujus haberem, et omnibus deliciis frui possem, certum est quod diu durare no possent. Unde non potes plene, anima mea, consolari, nec perfecte recreari, nisi in Deo, consolatione pauperum et susceptore humilium. Exspecta modicum, anima mea: exspecta divinum promissum, et habebis abundantiam omnium bonorum in cælo; et, si nimis inordinate ista appetis præsentia, perdes æterna et cælestia. Sint temporalia in usu, æterna in desiderio. Non potes aliquo bono temporali satiari, quia ad hæc fruenda non es creata.

2. Etsi omnia bona creata haberes, non posses esse felix et beata; sed in Deo, qui cuncta creavit, tota beatitudo tua et felicitas consistit, non qualis videtur et laudatur a stultis mundi amatoribus, sed qualem exspectant boni Christi fideles, et prægustant interdum spirituales ac mundi corde, quorum conversatio est in cælis. Vanum est et breve omne humanum solatium: beatum et verum solatium, quod intus a veritate percipitur. Devotus homo ubique fert secum consolatorem suum Jesum et dicit ad eum: Adesto mihi, Domine Jesu, in omni loco et tempore. Hæc mihi sit consolatio, libenter velle carere omni humano solatio. Et si tua defuerit consolatio, sit mihi tua voluntas, et justa probatio pro summo solatio. Non in perpetuum enim irasceris, neque in æternum comminaberis.

 

Cap. 17. Quod omnis sollicitudo in Deo ponenda est.

1. Fili, sine me tecum agere quod volo: ego scio quid expediat tibi. Tu cogitas ut homo, in multis sentis, sicut tibi humanus suadet affectus.

2. Domine, verum est quod dicis. Major est sollicitudo tua pro me, quam omnis cura quam ego possem gerere pro me. Nimis enim casualiter stat, qui non projicit omnem sollicitudinem suam in te. Domine, dummodo voluntas mea recta et firma, in te permaneat, fac de me quidquid tibi placuerit. Non enim potest esse nisi bonum quidquid de me feceris. Si me vis esse in tenebris, sis benedictus; et si me vis esse in luce, sis iterum benedictus. Si me dignaris consolari, sis benedictus; si me vis tribulari, æque sis semper benedictus.

3. Fili, sic oportet te stare, si mecum desideras ambulare. Ita promtus debes esse ad patiendum, sicut ad gaudendum. Ita libenter debes esse inops et pauper, sicut plenus, et dives.

4. Domine, libenter patiar pro te sicut volueris venire super me. Indifferenter volo de manu tua bonum et malum, dulce et amarum, lætum et triste suscipere, et pro omnibus mihi contingentibus gratias agere. Custodi me ab omni peccato, et non timebo mortem neque infernum. Dummodo in æternum non projicias, nec deleas me de libro vitæ, non mihi nocebit quidquid veniret tribulationis super me.

 

Cap. 18. Quod temporales miseriæ Christi exemplo æquanimiter sunt ferendæ.

1. Fili, ego descendi de cælo pro tua salute; suscepi tuas miserias, non necessitate, sed charitate trahente ut patientiam disceres et temporales miserias non indignanter ferres. Nam ab hora ortus mei usque ad exitum in cruce non defuit mihi tolerantia doloris, at defectum rerum temporalium magnum habui. Multas querimonias de me frequenter audivi, confusiones et opprobria benigne sustinui, pro miraculis blasphemias, pro doctrina reprehensiones.

2. Domine, quia fuisti patiens in vita tua, in hoc maxime implendo præceptum Patris tui, dignum est ut ego misellus peccator secundum voluntatem tuam patienter me sustineam, et donec ipse volueris, onus corruptibilis vitæ pro salute mea portem. Nam etsi sentitur onerosa præsens vita, facta est tamen jam per gratiam tuam valde meritoria, atque exemplo tuo atque Sanctorum tuorum vestigiis infirmis tolerabilior, et clarior. Sed et multo magis consolatioria, quam olim in veteri Testamento fuerat, cum porta cæli clausa persisteret, et obscurior etiam via videbatur, quando tam pauci regnum cælorum quærere curabant. Sed neque qui tunc justi erant et salvandi ante passionem tuam et sacræ mortis obitum, cæleste regnum poterant introire.

3. O, quantas tibi gratias teneor referre, quia rectam et bonam viam dignatus es mihi et cinctis fidelibus ad æternum regnum ostendere tuum. Nam vita tua via nostra, et per sanctam patietiam ambulamus ad te, qui es corona nostra. Nisi tu nos præcessisses et docuisses, quis sequi curaret? Heu quanti longe retrocenderent, nisi tua præclara exempla inspicerent. Ecce adhuc tepescimus auditis tot signis tuis et doctrinis. Quid fieret si tantum lumen ad sequendum te non haberemus?

 

Cap. 19. De tolerantia injuriarum, et quis verus patiens perhibetur.

1. Quid est quod loqueris o fili? Cessa conqueri, considera meam et aliorum Sanctorum passionem. Nondum usque ad sanguinem restitisti. Parum est quod tu pateris in comparatione eorum, qui tam multa passi sunt, tam fortiter tentati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati, et exercitati. Oportet igitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima. Et si tibi minima non videntur, vide ne et hoc tua faciat impatientia. Sive tamen parva, sive magna sint, stude cuncta patienter ferre.

2. Quanto melius te ad patiendum disponis, tanto sapientius agis, et amplius promereris et feres levius animo et usu ad hoc non segniter paratus. Nec dica: Non valeo hæc ab homine tali pati, nec hujuscemodi mihi patienda sunt: grave enim intulit damnum, et improperat mihi quæ nunquam cogitaveram; sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quæ virtutem patientiæ non considerat, nec a quo coronanda erit; sed magis personas, et offensas sibi illatas perpendit.

3. Non est verus patiens qui non vult pati, nisi quantum sibi visum fuerit, et a quo sibi placuerit. Verus autem patiens non attendit a quo homine, utrum a Prælato suo, an ab alio æquali, an inferior, utrum a bono, et sancto viro, vel a perverso, et indigno exerceatur. Sed indifferenter ab omni creatura, quantumcumque et quotiescumque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc gratanter de manu Dei accipit, et ingens lucrum reputat, quia nihil apud Deum, quantumlibet parvum pro Deo tamen passum, poterit sine merito transire.

4. Esto igitur expeditus ad pugnam, si vis habere victoriam. Sine certamine non potes venire ad patientiæ coronam; si pati non vis, recusas coronari. Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec sine pugna pervenitur ad victoriam.

5. Fac mihi possibile, Domine, per gratiam, quod mihi impossibiel videtur per naturam. Tu scis quod modicum possum pati, et quod cito dejicior, levi exsurgente adversitate. Efficiatur mihi quælibet exercitatio tribulationis, pro nomine tuo amabilis, et acceptabilis: nam pati et vexari pro te valde salubre est animæ meæ.

 

Cap. 20. De confessione propriæ infirmitatis, et hujus vitæ miseriis.

1. Confiteor adversum me injustitiam meam; confitebor tibi, Domini, infirmitatem meam. Sæpe parva res est quæ dejicit et contristat. Præpono me firmiter acturum, sed cum modica tentatio venerit, magis mihi sit angustia. Valde vilis quandoque res est, unde gravis tentatio provenit; dum puto me aliquantulum tutum, cum non sentio, invenio me nonnunquam pæne devictum ex levi flatu.

2. Vide ergo, Domine, humilitatem meam, et fragilitatem tibi undique notam. Miserere mei, et eripe me de luto, ut non infigar, non permaneam devictus usquequaque. Hoc est quod me frequenter reverberat, et coram te confundit, quod tam labilis sum, et infirmus ad resistendum passionibus, et si non omnino ad consensionem, tamen mihi etiam molesta et gravis est earum infectatio, et tædet valde sic quotidie vivere in lite. Exhinc nota sit mihi infirmitas mea, quia multo facilius irrunt abominandæ semper phantasiæ, quam discedunt.

3. Utinam, fortissime Deus Israel, zelator animarum fidelium, respicias servi tui laborem et dolorem, adsistasque illi in omnibus ad quæcumque perrexerit. Robora me cælesti fortitudine, neque vetus homo, misera caro spiritui necdum bene subjecta valeat dominari, adversus quam certare oportebit, quamdiu spiratur in hac vita miserrima. Heu, qualis est hæc vita? Ubi non desunt tribulationes, et miseriæ; ubi plena laqueis, et hostibus sunt omnia. Nam una tribulatione seu tentatione recedente, alia accedit, sed et adhuc priore durante conflictu aliæ plures superveniunt et insperatæ.

4. Et quomodo potest amari vita hominis habens tantas amaritudines, et tot subjecta calamitatibus et miseriis? Quomodo etiam dicitur vita tot generans mortes et pestes? Et tamen amatur, et delectari in ea quæritur a multis. Reprehenditur frequenter mundus tanquam fallax sit, et vanus, nec tamen facile relinquitur, cum concupiscentiæ carnis dominantur. Sed alia trahunt ad amandum, alia ad contemnendum, alia ad amorem mundi, carnis desiderium, desiderium oculorum et superbia vitæ; sed pœnæ et miseriæ sequentes ea odium mundi pariunt et tædiunt.

5. Sed vincit, proh dolor, delectatio prava mentem mundo deditam, et esse sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitatem, et internam virtutis amœnitatem nec vidit nec gustavit. Qui qutem mundum perfecte contemnunt, et Deo vivere sub sancta disciplina student, isti dulcedinem divinam veris abrenuntiatoribus promissam non ignorant, et quam graviter mundus errat, et varie fallitur, vident.

 

Cap. 21. Quod in Deo super omnia bona et dona requiescendum est.

1. Super omnia et in omnibus requiesces, anima mea, in Domino semper, quia ipse est Sanctorum æterna requies. Da mihi, dulcissime et amantissime Jesus, in te super omnem salutem, et pulchritudinem, super omnem gloriam et honorem, super omnem potentiam et dignitatem, super omnem scientiam et subtilitatem, et super omnes divitias et artes, super omnem lætitiam et exultationem, super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem, et consolationem, super omnem spem et promissionem, super omne meritum et desiderium, super omnia dona et munera quæ potest dare et infundere, super omne gaudium et jubilationem, quam potest mens capere et sentire. Denique super omnes Angelos et Archangelos, et super omnem exercitum cæli et super omnia visibilia et invisibilia, et super omne, Deus meus, quod tu, non es: quia tu, Deus meus, super omnia optimus es.

2. Tu solus altissimus, tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus et plenissimus, tu solus suavissimus et solatiosissimus, tu solus pulcherrimus et amantissimus, tu solus nobilissimus et gloriosissimus super omnia; in quo bona cuncta simul perfecta sunt, fuerunt et erunt. Atque ideo minus est et insufficiens quidquid præter te ipsum mihi donas, et de te ipso revelas, vel promittis, te non viso nec plene adepto: quoniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere, nec totaliter contentari, nisi in te requiescat, et omnia dona omnemque creaturam transcendat.

3. O, mi dilectissime sponse Jesu Christe, amator purissime, dominator universæ creaturæ, quis mihi det pennas veræ libertatis, ad volandum et pausandum in te? O, quando ad plenum dabitur vacare mihi, et videre quam suavis es, Domine Deus meus? Quando ad plenum recolligam me in te, ut præ amore tuo non sentiam me, sed te solum supra omnem sensum et modum in modo non omnibus noto? Nunc autem frequenter gemo, et infelicitatem meam cum dolore porto, quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quæ me sæpius conturbant, et contristant et obnubilant, sæpius impediunt, et distrahunt, alliciunt et implicant, ne liberum accessum habeam ad te, et ne jucundis fruar amplexibus, præsto semper cum beatis spiritibus. Moveat te suspirium meum, et desolatio multiplex in terra.

4. O, Jesu splendor æternæ gloriæ, solamen peregrinationis animæ meæ, apud te est os meum sine voce, et silentium meum loquitur tibi. Usquequo tardat Deus meus venire? Veniat ad me pauperculum suum, et lætum faciat, mittat manum suam, et miserum eripiat de omni angustia. Veni, veni, quia nulla erit sine te quieta dies aut hora, quia tu lætitia mea, et sine te vacua est mensa mea. Miser sum, et quodammodo incarceratus, et compeditus ac gravatus, donec luce præsentiæ tuæ me reficias, ac libertati dones, et vultum amicabilem reddas ac demonstres.

5. Quærant alii pro te aliud quodcumque libuerit, et mihi aliud interim nihil placet, nec placebit, nisi Deus meus, spes mea, salus æterna. Non reticebo nec depræcari cessabo, donec gratia tua revertatur nihi, quia tu intus loquaris.

6. Ecce adsum, ecce ego ad te venio, quia invocasti me. Lacrymæ tuæ, et desiderium animæ tuæ, humiliatio tua, et contritio cordis inclinaverunt me, et adduxerunt ad te.

7. Et dixi: Domine, invocavi te, et desideravi te frui, paratus omnia respuere propter te: tu enim prior excitasti me, ut quærerem te; sis ergo benedictus, Domine, qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo, secundum multitudinem misericordiæ tuæ. Quid habet ultra dicere, Domine, servus tuus coram te, nisi ut humiliet se valde ante te, memor semper propriæ iniquitatis, et infirmitatis et vilitatis. Non enim est similis tui in cunctis mirabilibus cæli, et terræ. Sunt opera tua bona valde, Domine, judicia vera, et providentia tua reguntur universa. Laus ergo tibi et gloria, o Patris sapientia, te laudet et benedicat os meum, anima ma, et cuncta creata simul.

 

Cap. 22. De recordatione multiplicium beneficiorum Dei.

1. Aperi, Domine, cor meum in lege tua, et in præceptis tuis doce me ambulare. Da mihi intelligere voluntatem tuam et cum magna reverentia ac diligenti consideratione beneficia tua, tam in generali, quam in particulari memorare tibi, ut hinc valeam gratias referre. Verum scio et confiteor, nec pro minimo puncto me posse debitas gratiarum laudes persolvere. Minor ego sum omnibus bonis mihi præstitis; et cum tuam nobilitatem attendo, deficit præ magnitudine illius spiritus meus.

2. Omnia quæ in anima habemus et in corpore et quæcumque exterius vel interius naturaliter vel supernaturaliter possidemus, tua sunt beneficia, et beneficum pium, ac bonum commendant, a quo bona cunta accepimus. Et si alius plura alius pauciora accepit, omnia tamen tua sunt, nec minimum sine te haberi potest. Ille qui majora accepit, non potest merito suo gloriari, nec super alios extolli, nec minori insultare, quia ille major et melior est, qui sibi minus adscribit, et in regratiando humilior est atque devotior: et qui omnibus viliorem se esse esistimat, et indigniorem se judicat, aptior est ad percipiendum majora.

3. Qui autem pauciora accepit, contristari non debet, nec indignanter ferre, neque ditiori invidere: sed te potius attendere, et tuam bonitatem maxime laudare, quod tam affluenter, tam gratis, tam libenter sine personarum acceptione tua munera largiris. Omnia ex te, et ideo omnibus es laudandus. Tu scis quid unicuique donari expediat, et cur iste minus et ille amplius habeat, non nostrum, sed tuum est discernere, aud quem singulorum definita sunt merita.

4. Unde, Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio, non multa habere unde exterius et secundum homines laus et gloria appareat: ita ut quis considerata paupertate et vilitate personæ suæ, non modo gravitatem, aut tristitiam, vel dejectionem inde concipiat, sed potius consolationem, et hilaritatem magnam; quia tu, Deus, pauperes et humiles atque huic mundo despectos tibi elegisti in familiares et domesticos. Testes sunt ipsi Apostoli tui, quos principes super omnem terram constituisti. Fuerunt enim sine querela conversati in mundo, tam humiles quam simplices sine omni malitia et dolo, ut etiam pati contemelias gauderent pro nomine tuo, et quæ mundus abhorret, ipsi amplecterentur affectu magno.

5. Nihil ergo amatorem tuum, et cognitorem beneficiorum tuorum ita lætificare debet, sicut voluntas tua in eo, et beneplacitum æternæ dispositionis tuæ, de qua tantum contentari debet et consolari, ut ita libenter velit esse minimus, sicut aliquis optaret esse maximus, et ita pacificus et contentus in novissimo loco sicut in loco primo atque ita libenter despicabilis, et abjectus, nullius quoque nominis et famæ sicut cæteris honorabilior, et major in mundo. Nam voluntas tua et amor honoris tui, omnia excedere debet, et plus eum consolari, magisque placere, quam omnia beneficia sibi data vel danda.

 

Cap. 23. De 4.or. magnam importantibus pacem.

1. Fili, nunc decebo te viam pacis et veræ libertatis.

2. Fac, Domine, quod dicis, quia hoc mihi est gratum audire.

3. Stude, Fili, alterius potius facere voluntatem quam tuam. Elige semper minus quam plus habere. Quære semper inferiorem locum et omnibus subesse. Opta semper et ora, ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis et quietis.

4. Domine, sermo tuus iste brevis multum continet perfectionis; parvus est dictu, sed plenus sensu et uber in fructu. Nam si posset a me fideliter custodiri, non deberet tam facilis in me turbatio origi. Nam quoties me impacatum sentio et gravatum, ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed tu qui omnia potes, et animæ profectum semper diligis, adauge amjorem gratiam, ut posim tuum complere sermonem, et meam perficere salutem.

 

Oratio contra cogitationes malas.

 

5. Domine Deus meus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice: quoniam in me surrexerunt cogitationes vanæ et timores magni affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illæsus? Quomodo perfringam eas?

6. Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo; aperiam januam carceris, et arcana secretorum revelabo tibi.

7. Fac, Domine, ut loqueris, et fugiant a facie tua omnes iniquæ cogitationes. Hæc est spes et unica consolatio mea, ad te in omni tribulatione confugere, tibi confidere, ex intimo invocare, et patienter consolationem tuam exspectare.

 

Oratio pro illuminatione mentis.

 

8. Clarifica me, bone Jesu, claritate æterni lumnis. Educ de habitaculo cordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes multas et elide vim facientes tentationes. Pugna pro me fortiter, et expugna malas bestias, concupiscentias dico illecebrosas, ut fiat pax in virtute tua et abundantia laudis tuæ resonet in aula sancta, hoc est in conscientia pura. Impera ventis et tempestatibus; dic, mari quiesce; dic Aquiloni, ne flaveris: et erit tranquillitas magna.

9. Emitte lucem tuam et veritatem, ut luceant super terram, quia terra sum inanis et vacua, donec illumines me. Effunde gratiam tuam desuper, perfunde cor meum gratia cælesti, ministra devotionis aquas ad irrigandum faciem terræ, ad producendum fructum bonum et optimum. Eleva mentem pressam mole peccatorum et ad cælestia totum desiderium meum suspende: ut gustata suavitate supernæ felicitatis pigeat de terrenis cogitare.

10. Rape me et eripe me ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia nulla res creata appetitum meum plenarie valet quietare et consolari. Junge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tu solus sufficis amanti et absque te frivola sunt universa.

 

Chap. 24. De evitatione curiosæ inquisitionis super alterius vita.

1. Fili, noli esse curiosus nec vacuas gerere sollicitudines. Quid hoc vel illud ad te? Tu me sequere. Quid enim ad te, utrum ille sit talis, vel talis, aut iste sic agit, vel loquitur? Tu non indiges respondere pro aliis, sed pro te ipso rationem reddas: quid ergo te implicas? Ecce ego omnes cognosco, et cuncta, quæ fiunt sub sole, video, et scio qualiter cum unoquoque sit, quod cogitet, quid velit, et ad quem finem tendat ejus intentio. Mihi igitur committenda sunt omnia; tu vero serva te in bona pace, et dimitte agitantem agitare quantum voluerit. Veniet super eum quidquid fecerit vel dixerit, quia me fallere non potest.

2. Non sit tibi curæ de magni nominis umbra, non de multorum familiaritate, nec de privata hominum dilectione: ista enim generant distractiones, et magnas in corde obscuritates. Libenter tibi loquerer Verbum meum, et abscondita revelarem, si adventum meum diligenter observares, et ostium cordis mihi aperires. Esto prudens, et vigila in orationibus et humilia te in omnibus.

 

 

Cap. 25. In quibus firma pax cordis, et verus profectus consistit.

1. Fili, ego locutus sum: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo hic mundus dat ego do vobis. Pacem omnes desiderant: sed quæ ad veram pacem pertinent, non omnes curant. Pax mea cum humilibus et mansuetis corde, pax tua erit in multa patientia. Si me audieris, et vocem meam secutus fueris, poteris multa pace frui. Quid igitur faciam in omni re? Attende tibi quid facias et quid dicas et omnem intentionem tuam ad hoc dirige, ut mihi soli placeas, et extra me nihil cupias, vel quæras. Sed et de aliorum dictis vel factis nil temere judices, nec cum rebus tibi non commissis te implices, et poterit fieri ut parum vel raro turberis.

2. Nunquam autem sentire aliquam turbationem, nec pati aliquam cordis vel corporis molestiam non est præsentis temporis, sed status æternæ quietis. Non ergo exstimes te veram pacem invenisse, si nullam senseris gravitatem, nec tunc totum esse bonum, si neminem pateris adversarium, nec hoc esse perfectum, si cuncta fuerint secundum tuum affectum. Neque tunc magni aliquid te reputes aut specialiter dilectum existimes, si in magna fueris devotione aut dulcedine: quia in istis non congnoscitur verus amator virtutis, nec in istis consistit profectus, et perfictio hominis.

3. In quo ergo, Domine? In offerendo te ex toto corde tuo voluntati divinæ, non quærendo quæ tua sunt, nec in parvo nec in magno, nec in tempore nec in æternitate, ita ut una æquali facie in gratiarum actione permaneas inter prospera et contraria omnia æqua lance pensando. Si fueris tam fortis et longanimis in spe, ut subtracta interiori consolatione etiam ad ampliora sustinenda cor tuum præparaveris, nec te justificaveris et sanctum laudaveris: tunc in vera et recta via pacis ambulas, et spes, indubitata erit, quod rursus in jubilo faciem meam sis visurus. Quod si ad plenum tui ipsius contemptum peveneris, scito quod tunc abundantia pacis perfrueris secundum possibilitatem tui incolatus.

 

Cap. 26. De eminentia liberæ mentis quam supplex oratio magis meretur quam lectio.

1. Domine, hoc opus est perfecti viri, nunquam ab intentione cælestium animum relaxare et inter multas curas quasi sine cura transire, non more torpentis, sed prærogativa quadam liberæ mentis, nulli creaturæ inordinata affectione adhærando.

2. Obsecro te, piissime Domine Deus meus, præserva me a curis hujus vitæ, ne nimis implicer a multis necessitatibus corporis, ne voluptate capiar ab universis animæ obstaculis, ne molestiis fractus dejiciar. Non dico ab his rebus, quas toto affectu ambit vanitas mundana, sed ab his miseriis, quæ animam servi tui communi maledicto mortalitatis pœnaliter gravant et retardant, ne in libertatem spiritus quoties libuerit valeat introire.

3. O, Deus meus, dulcedo ineffabilis, verte mihi in amaritudinem omnem consolationem carnalem ab æternorum amore me abstrahentem, et ad se in intuitu cujusdam boni delectabilis præsentis male allicientem. Non me vincat, Deus meus, non me vincat caro et snaguis, non me decipiat mundus, ac brevis gloria ejus, non me suplantet diabolus et astutia illius. Da mihi fortitudinem resistendi, patientiam tolerandi, constantiam perseverandi. Da pro omnibus mundi consolationibus suavissimam spiritus tui unctionem, et pro carnali amoe tui nominis infunde amorem.

4. Ecce cibus, potus, vestis ac cætera utensilia ad corporis sustentaculum pertenentia, serventi spiritui sunt onerosa. Tribue talibus fomentis temperate uti, non desiderio nimio implicari. Abjicere omnia non licet, quia natura sustentanda est; requirere auem superflua et quæ magis delectant, lex sancta prohibet: nam alias caro adversus spiritum insolesceret. Inter hæc quæso manus tua, Domine, me regat et doceat, ne quid nimium fiat.

 

Cap. 27. Quod privatus amor a summo bono maxime retardat.

1. Fili, oportet te dare totum pro toto, et nihil tui ipsius esse. Scito quod amor tui ipsius magis nocet tibi, quam aliqua res hujus mundi. Secundum amorem et affectum quem geris quælibet res plus vel minus adhæret. Si fuerit amor tuus purus et simplex et bene ordinatus, eris sine captivitate rerum. Noli concupiscere quod non licet habere; noli habere quod te potest impedire et libertate interiori privare. Mirum quod non ex toto fundo cordis te ipsum mihi committis cum omnibus quæ desiderare potes, vel habere.

2. Quare vano mærore consumeris? cur superfluis curis fatigaris? Sta ad beneplacitum meum, et nullum patieris detrimentum. Si quæris hoc vel illud, et volueris esse ibi vel ibi propter tuum commodum et proprium beneplacitum magis habendum, nunquam eris in quietudine, nec liber a sollicitudine, quia in omni re reperietur aliquis defectus, et in omni loco erit qui adversetur.

3. Juvat ergo non quælibet res adepta, vel multiplicata exterius, sed potius contemta et decisa ex corde radicitus. Quod non tantum de censu æris, et divitiarum intelligat, sed de honoris etiam ambitu ac vanæ laudationis desiderio, quæ omnia transeunt cum mundo. Munit parum locus, si deest spiritus fervoris; nec diu stabit pax illa quæsita forinsecus, si vacat a vero fundamento status cordis: hoc est, nisi steteris in me, permutare te potes, sed non meliorare. Nam occasione orta et accepta invenies quod fugisti et amplius.

 

Oratio pro purgatione cordis et cælesti sapientia.

 

4. Confirma me, Deus, per gratiam Sancti Spiritus; da mihi virtutem corroborari in interiori homine, et cor meum ab omni inutili sollicitudine et angore evacuare, nec variis desideriis trahi cujuscumque rei vilis, aut prætiosæ: sed omnia inspicere sicut transeuntia, et me pariter cum illis transiturum, quia nihil permanens sub sole, quia omnia vanitas et afflictio spiritus. O, quam sapiens qui ita considerat.

5. Da mihi, Domine, cælestem sapientiam, ut discam te super omnia quærere, et invenire, super omnia sapere et diligere, et cætera secundum ordinem sapientiæ tuæ, prout sunt, intelligere. Da prudenter declinare blandientem et patienter ferre adversantem, quia hæc magna sapientia, omni vento non moveri verborum, nec aurem male blandienti præbere: sic enim incepta pergitur via secure.

 

Cap. 28. Contra linguas obtrectatorum.

1. Fili, non ægre feras, si quidam de te male senserint, et dixerint quod non libenter audias. Tu deteriora de te ipso sentire debes, et neminem inferiorem te credere. Si ambulas ab intra, non multum ponderabis volantia verba ab extra. Est non parva prudentia silere in tempore malo, et introrsus ad me converti, nec humano judicio disturbari.

2. Non sit pax tua in ore hominum; sive enim bene sive male interpretati fuerint, non es alter homo. Ubi est vera pax et vera gloria? Nonne in me? Et qui non appetit hominibus placere, nec displicere timet, multa fruetur pace. Ex inordinato amore, et vano timore, oritur omnis inquietudo cordis et distractio sensuum.

 

Cap. 29. Qualiter instante tribulatione Deus invocandus est.

1. Sit nomen tuum, Domine, benedictum in sæcula, qui voluisti hanc tentationem et tribulationem venire super me. Non possum eam effugere, sed necesse habeo ad te confugere, ut me adjuves et in bonum mihi convertas. Domine modo sum in tribulatione, et non est cordi meo bene, sed multum vexor a præsenti passione. Et nunc, Pater dilecte, quid dicam? Deprehensus sum inter angustias. Salvifica me in hac hora. Sed propterea veni in hanc horam, ut tu clarificeris, cum fuero valde humiliatus, et per te liberatus. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me. Nam quid ego pauper agere possum? et quo ibo sine te? Da patientiam, Domine, etiam hac vice. Adjuva me, Deus meus, et non timebo quantumcumque gravatus fuero.

2. Et nunc inter hæc quid dicam? Domine, fiat voluntas tua. Ego bene merui tribulari et gravari. Oportet itaque ut sustineam, et utinam patienter, donec transeat tempestas, et melius fiat. Potens est autem omniotens manus tua, etiam hanc tentationem a me auferre, et ejus impetum mitigare, ne penitus succumbam, quemadmodum et prius sæpe egisti mecum. Deus meus misericordia mea. Et quanto mihi difficuliu, tanto tibi facilior est hæc mutatio dexteræ Excelsi.

 

Cap. 30. De divino auxilio petendo, et confidentia recuperandæ gratiæ.

1. Fili, ego Dominus confortans in die tribulatoinis. Veni ad me, cum tibi non fueris bene. Hoc est quod maxime impedit consolationem cælestem, quia tardius convertis te ad orationem. Nam antequam me intente roges, me, multa interim solatia quæris et recreas te in externis. Ideoque fit ut parum omnia prosint, donec advertas, quia sum ego qui curo sperantes in me; nec est extra me valens consilium neque utile, sed neque durabile remedium. Sed jam reassumto spiritu post tempestatem reconvalesce in lucem miserationum mearum, quia prope sum, dicit Dominus, ut restaruem in universa, non solum integre, sed et abundanter et cumulate.

2. Numquid mihi quidquam difficile est? aut similis ero dicenti et non facienti? Ubi est fides tua? Sta firmiter et perseveranter. Esto longanimis et vir fortis. Veniet tibi consolatio in tempore suo. Exspecta me, exspecta: veniam et curabo te. Tentatio est quæ te vexat, et formido vana quæ te exterret. Quid importat sollicitudo de futuris contingentibus, nisi ut tristitiam super tristitiam habeas? Sufficit diei malitia sua. Vanum est et inutile de futuris conturbari vel gratulari, quæ forte nunquam evenient.

3. Sed humanum est hujusmodi imaginationibus illudi, et parvi est adhuc animi signum, tam leviter trahi a suggestione inimici. Ipse enim non curat an veris an falsis illudat et decipiat et utrum præsentium amore an futurorum formidine prosternat. Non ergo turbetur cor tuum neque formidet; crede in me, et in misericordia mea habeto fiduciam. Quando tu te elongatum exstimas a me, sæpe sum propinquior. Quando exstimas te totum perditum, tunc sæpe magis merendi instat lucrum. Non est totum perditum, quando res accidit in contrarium. Non debes judicare secundum præsens sentire, nec sic gravitati alicui undecumque venienti adhærere et accipere, tamquam omnis spes sit ablata emergendi.

4. Noli putare te relictum ex toto, quamvis ad tempus permiserim tibi aliquam tribulationem: sic enim transitur ad regnum cælorum. Et hoc sine dubio magis expedit tibi et cæteris servis meis, ut exercitemini a diversis, quam si cuncta ad libitum haberetis. Ego novi cogitationes absconditas: quia multum expedit pro salute tua, ut interdum sine sapore relinquaris, ne forte eleveris in bono successu, et tibi ipsi placere velis in eo quod non es. Quod dedi auferre possum et restituere, cum mihi placuerit.

5. Cum dedero, meum est; cum subtraxero, tuum non tuli: quia meum est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Si dimisero tibi gravitatem, aut quamlibet contrarietatem, non indigneris, neque concidat cor tuum, quia ego cito sublevare possum, et omne onus in gaudium transmutare. Verumtamen justus sum et commendabilis multum, cum sic facio tecum.

6. Si recte sapis et in veritate aspicis, nunquam debes propter adversa tam dejecte contristari, sed magis gaudere, et gratias agere. Immo hoc unicum reputare gaudium, quod affligens te doloribus, non parco tibi. Sicut dilexet me Pater, et ego diligo vos dixi dilectis discipulis meis, quos utique non misi ad gaudia temporalia, sed ad magna certamina; non ad honores, sed ad despectiones; non ad otium, sed ad labores; non ad requiem, sed ad afferendum fructum multum in patientia. Horum memento, fili me, verborum.

 

Cap. 31. De neglectu omnis creaturæ, ut Creator possit inveniri.

1. Domine mi, adhuc indegeo majori gratia, si debeo illuc pervenire, ubi nemo me poterit, nec ulla creatura impedire. Nam quamdiu res aliqua me retinet, non possum libere ad te volare. Cupiebat libere volare qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? Quid simplici oculo quietius, et quid liberius nil desiderante in terris? Oportet igitur omnem pertransire creaturam, et se ipsum perfecte deserere ac in excessu mentis stare, et videre te omnium Conditorem cum creaturis nil simile habere. Et nisi quis ab omnibus creaturis fuerit expeditus, non poterit libere intendere divinis. Ideo enim pauci inveniuntur contemplativi, quia pauci sciunt se a perituris creaturis ad plenum sequestrari.

2. Ad hoc magna requiritur gratia, quæ animam levet et supra semetipsam rapiat. Et nisi homo sit super se levatus in spiritu, et ab omnibus creaturis liberatus ac Deo totus unitus quidquid scit, quidquid etiam habet, non est magni ponderis, diu parvus erit. Et infra jacebit qui aliquid magni existimat nisi solum unum immensum bonum æternum. Et quidquid Deus non est, nihil est et pro nihilo computari debet. Est quippe magna differentia inter sapientiam illuminati et devoti viri, et scientiam litterati, et studiosi Clerici. Multo nobilior est illa doctrina quæ desursum ex divina influentia manat, quam quæ laboriose humano acquiritur ingenio.

3. Plures reperiuntur contemplationem, desiderare, sed quæ ad eam requiruntur non student exercere. Est et magnum impedimentum quia in signis et rebus sensibilibus statur, et parum de perfecta mortificatione habetur. Nescio quid est, et quo spiritu ducimur et quid prætendimus qui spirituales dici videmur quod totum laborem et ampliorem sollicitudinem pro transitoriis et vilibus rebus agimus, et de interioribus nostris vix raro plene recollectis sensibus cogitamus.

4. Proh dolor, satim post modicam recollectionem foris erumpimus, nec opera nostra destricta examinatione trutinamus. Ubi jacent affectus nostri, non attendimus, et quam impura sint omnia nostra, non deploramus. Omnis quippe caro corruperate viam suam, et ideo sequebatur diluvium magnum. Cum ergo interior affectus noster corruptus sit, necesse est ut actio sequens index carentiæ interioris vigoris corrumpatur. Ex puro corde procedit fructus bonæ vitæ.

5. Quantum quis fecerit non quæritur, sed ex quanta virtute agit, non tam studiose pensatur. Si fuerit fortis, dives, pulcher, habilis vel bonus scriptor, vel bonus cantor, aut bonus laborator, investigatur; sed quam pauper sit spiritu, quam patiens et mitis, quam devotus et internus, a multis tacetur. Natura exteriora hominis respicit: gratia ad interiora se convertit. Illa frequenter fallitur; ista in Deo sperat, ut non decipiatur.

 

Cap. 32. De abnegatione sui ipsius et abdicatione omnis cupiditatis.

1. Fili, non potes perfecte possidere libertatem nisi totaliter abneges temetipsum. Compediti sunt omnes proprietarii et sui ipsius amatores, cupidi, curiosi, gyrovagi, quærentes semper curiosa et mollia, non quæ Jesu Christi: sed sæpe hoc fingentes et componentes hoc, quod non stabit. Peribit enim totum hoc quod non es ex Deo ortum. Tene breve et consummatum verbum: Dimitte omnia, et invenies omnia: dimitte cupidinem, et invenies requiem. Hoc mente pertracta et cum impleveris, omnia intelligis.

2. Domine, hoc non est opus unius diei, nec ludus parvulorum: immo in hoc brevi conclluditur omnis perfectio Religioforum.

3. Fili, non debes averti, nec statim dejici audita via perfectorum, sed magis ad sublimiora provocari, et ad minus ad hoc ex desiderio suspirare. Utinam sic tecum esses, et ad hoc pervenisses, ut tui ipsius amator non esses, sed ad nutum meum pure stares, et ejus quem tibi præposui Patris: tunc mihi valde placeres, et tota vita tua cum gaudio et pace transiret. Habes adhuc multa ad relinquendum quæ nisi mihi ex integro resignaveris, non acquires quod postulas. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum, ut locuples fias, idest sapientiam cælestem, omnia infima conculacantem. Postpone terrenam sapientiam omnem ac humanam complacentiam et propriam.

4. Dixi tibi viliora emenda pro prætiosis, et altis rebus humanis. Nam vilis et parva, et pene oblivioni tradita videtur vere cælestis sapientia, non sapiens alta de se, nec magnificari quærens in terra. Quam multi ore tenus prædicant, sed vita longe dissentiunt: ipsa tamen est prætiosa margarita multis abscondita.

 

Cap. 33. De instabilitate cordis et de intentione finali ad Deum habenda.

1.Fili, noli credere affectui tuo, qui nunc est: cito mutabitur in aliud. Quamdiu nam vixeris, mutabilitati subjectus eris, etiam nolens: ut modo lætus, modo tristis, modo pacatus, modo turbatus, nunc devotus, nunc indevotus, nunc studiosus, nunc acidiosus, nunc gravi, nunc levis inveniaris. Sed stat super hæc mutabilia sapiens et bene doctus in spiritu, non attendens quid in se sentiat nec qua parte flet ventus instabilitatis, sed ut tota intentio mentis ejus ad debitum et ad optimum proficiat finem. Nam sic poterit unus et idem inconcussus manere, simplici intentionis oculo per tot varios eventus ad me imprætermisse directo.

2. Quanto autem purior fuerit intentionis oculus, tanto constantius inter diversas itur procellas. Sed multis caligat oculos puræ intentionis. Respicit enim cito in aliquod delectabile quod occurrit et raro totus quis liber invenitur a nævo propriæ inquisitionis. Sic Judæi olim venerunt Bethaniam ad Martham et Mariam, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent. Mundandus est ergo intentionis oculus, ut sit simplex et rectus atque ultra omnia varia media ad me dirigendus.

 

Cap. 34. Quod amanti sapit Deus super omnia et in omnibus.

1. Ecce Deus meus et omnia. Quid volo amplius? Et quid felicius desiderare possum? O, sapidum et dulce verbum, sed amanti verbum non mundum, nec ea quæ in mundo sunt. Deus meus et omnia. Intelligenti satis dictum est, et sæpe repetere jucundum est amanti. Te siquidem præsente jucunda sunt omnia: te autem absente fastidiunt cuncta. Tu facis cor tranquillum, et pacem magnam, lætitiamque festivam. Tu faci bene sentire de omnibus, et in omnibus te laudare: nec potest aliquid diu sine te placere; sed si debet gratum esse et bene sapere, oportet gratiam tuam adesse, et condimento tuæ sapientiæ condiri.

2. Cui tu sapis, quid ei recte non sapiet? Et cui tu non sapis, quid ei recte ad jucunditatem esse poterit? Sed deficiunt in tua sapientia mundi sapientes, et qui carnem sapiunt: quia ibi plurima vanitas, et hic mors invenitur. Qui autem te per contemtum mundanorum et carnis mortificationem sequuntur, vere sapientes esse cognoscuntur, quia de vanitate ad veritatem, et de carne ad spiritum transferuntur. Istis sapit Deus, et quidquid invenitur in creaturis totum referunt ad laudem sui Conditoris. Dissimilis tamen est et multum dissimlis sapor Creatoris et creaturæ, æternitatis, et temporis, lucis increatæ et lucis illuminatæ.

3. O, lux perpetua, cuncta creata transcendens lumina: fulgura coruscationem de sublimi penetrantem omnia intima cordis mei. Purifica, lætifica, clarifica, et vivifica spiritum meum cum suis potentiis ad inhærendum tibi jubilosis successibus. O, quando veniet hæc beata et desiderabilis hora, ut tua me saties præsentia, et sis mihi omnia in omnibus. Quamdiu hoc non datum fuerit, nec gaudium plenum erit. Adhuc, proh dolor, vivit in me vetus homo, non est totus crucifixus, non est perfecte mortuus, adhuc concupiscit fortiter adversus spiritum. Bella movent intestina, nec regnum animæ patitur esse quietum.

4. Sed tu qui dominaris potestati maris, et motum fluctuum ejus tu mitigas, exsurge, adjuva me. Dissipa gentes quæ bella volunt; contere eas in virtute tua. Ostende quæso magnalia tua, et glorificetur dextera tua: quia non est spes alia, nec refugium mihi nisi in te, Domine Deus meus.

 

Cap. 35. Quod non est securitas a tentatione in hac vita.

1. Fili, nunquam es securus in hac vita: sed quoad vixeris, semper arma spiritualia tibi sunt necessaria. Inter hostes versaris; a dextris et a sinistris impugnaris. Si ergo non uteris undique scuto patientiæ, non eris diu sine vulnere. Insuper si non ponis cor tuum fixe in me cum vera voluntate cuncta patiendi propter me, non poteris ardorem istum sustinere, nec ad palmam pertingere Beatorum. Oportet ergo te viriliter omnia pertransire, et potenti manu uti adversus objecta. Nam vincenti datur manna et torpenti relinquitur multa miseria.

2. Si quæris in hac vita requiem: quomodo tunc pervenies ad æternam requiem? Non ponas te ad multam requiem, sed a magnam patientiam. Quære veram pacem non in terris sed in cælis, non in hominibus nec in cæteris creaturis, sed in Deo solo. Pro amore Dei debes omnia libenter subire, labores scilicet et dolores, tentationes et vexationes, anxietates, et necessitates, infirmitates, injurias, oblocutiones, reprehensiones, humiliationes, confusiones, correctiones et despectiones. Ego reddam ei æternam mercedem pro brevi labore, et infinitam gloriam pro transitoria confusione.

3. Putas, quod semper habebis pro tua voluntate consolationes spirituales. Sancti mei non habuerunt tales, sed multas gravitates et tentationes varia, magnasque desolationes, sed patienter sustinuerunt se in omnibus et magis confisi sunt Deo quam sibi: scientes quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam promerendam. Vis tu statim habere, quod multi post multas lacrymas et magnos labores vix obtinuerunt? Exspecta Dominum, viriliter age et confortare; noli diffidere, noli discedere, sed corpus et animam expone constanter pro gloria Dei. Ego reddam plenissime; ego tecum ero in omni tribulatione.

 

Cap. 36. Contra hominum vana judicia.

1. Fili, jacta cor tuum firmiter in Domino; et humanum ne metuas judicium, ubi te conscientia pium reddit insontem. Bonum est et beatum taliter pati: nec hoc erit grave humili cordi et Deo magis quam sibi ipsi confidenti. Multi multa loquuntur et ideo parva fides est adhibenda. Sed et omnibus satis esse non est possibile. Et si Paulus studuit omnibus in Domino placere, et omibus omnia factus est, tamen etiam pro minimo duxit, quod ab humano die judicatus fuerit.

2. Egit satis pro aliorum ædificatione et salute, quantum in se erat, et poterat: sed ne ab aliis aliquando judicaretur, vel non despiceretur, cohibere non potuit. Ideo totum commisit Deo, qui totum noverat; et patientia et humilitate contra ora loquentium iniqua, ac etiam vana et mundana cogitatantiam, atque pro libitu suo quæque jactantium se defendit. Respondit tamen interdum, ne infirmis pro sua taciturnitate generaretur scandalum.

3. Quis es tu, ut timeas a mortali homine? Hodie est, et cras non comparet. Deum time, et hominum pavores non expavesces. Quis potest in te aliquid? Verbis, aut injuriis sibi potius nocet, quam tibi; nec poterit judicium Dei fugere quicumque est ille. Tu habe Deum præ oculis, et noli contendere verbis querolosis. Quod si ad præsens videris succumbi, et confusionem pati quam non meruisti, non indigneris ex hoc neque per impatientiam minuas coronam tuam. Sed ad me potius respice in cælum, qui potens sum eripere ab omni confusione et injuria et unicuique reddere secundum opera sua.

 

Cap. 37. De pura et integra resignatione cordis ad obtinendam sui libertatem.

1. File, relinque te, et invenies me; sta sine electione, et omni proprietate et semper lucraberis. Nam et adjicietur tibi amplior gratia statim, ut te resignaveris nec resumpseris.

2. Domine, quoties me resignabo? et in quibus me relinquam?

3. Semper et in omni hora: sicut in parvo, sic et in magno. Nihil excipio, sed in omnibus te nudatum inveniri volo. Alioquin quomodo poteris esse meus et ego tuus, nisi fueris ab omni propria voluntate intus et foris spoliatus? Quanto celerius hoc agi, tanto melius habebis; et quanto plenius et sincerius, tanto mihi plus placebis, et amplius lucraberis.

4. Quidam se resignant, sed cum aliqua exceptione: non enim plene in Deo confidunt; ideo providere sibi satagunt. Quidam etiam primo offerunt totum, sed postea tentatione pulsante ad propria redeunt; ideo minime in virtute proficiunt. Hi ad veram puri cordis libertatem, et jucundæ familiaritatis meæ gratiam non pertingent, nisi integra resignatione, et quotidiana sui immolatione prius facta, sine qua non stabit, nec stat unio fruitiva.

5. Dixi tibi sæpissime et iterum nunc dico: Relinque te, resigna te, et frueris magna interna pace. Da totum pro toto, niihil exquire, nil repete, sta pure et inhæsitanter in me, et habebis me. Eris liber in corde, et tenebræ non conculcabunt te. Ad hoc conare, hoc ora, hoc stude desiderare, ut ab omni proprietate possis exspoliari et nudus nudum Jesum sequi, tibi mori, et mihi æternaliter vivere. Tunc deficient omnes vanæ phantasiæ, conturbationes iniquæ, et curæ superfluæ. Tunc etiam recedet immoderatus timor, et inordinatus amor morietur.

 

Cap. 38. De bono regimine in externis, et recursu ad Deum in periculis.

1. Fili, ad istud diligenter tendere debes, ut in omni loco, actione seu occupatione externa sis intus liber, et tui ipsius potens, et sint omnia sub te, et tu non sub eis, ut sis dominus actionum tuarum, et rector, non servus, nec emptitius, sed magis exemtus verusque Hebræus, in fortem ac libertatem transiens filiorum Dei; qui stant supra præsentia et speculantur æterna; qui transitoria intuentur sinistro oculo, et dextro cælestia, quos temporalia non trahunt ad inhærendum, sed trahunt ipsi ea magis ad bene serviendum, prout ordinata sunt a Deo, et instituta a summo Opifice, qui nil inordinatum reliquit in sua creatura.

2. Si autem in omni eventu stas non in apparentia externa, nec oculo carnali lustras visa vel audita, sed mox in qualibet causa intras cum Moyse in tabernaculum ad consulendum Dominum: et audies nonnunquam divinum responsum et redies instructus de multis præsentibus et futuris. Semper enim Moyses recursum habuit ad tabernaculum pro dubiis et quæstionibus solvendis fugitque ad oratiois adjutorium pro periculis et improbitatibus hominum sublevandis. Sic et tu confugere debes in cordis tui secretarium divinum intentius implorando auxilium. Propterea namque Josue, et filii Israel a Gabaonitis leguntur decepti, quia os Domini non prius interrogaverunt, sed nimium creduli dulcibus sermonibus falsa pietate delusi sunt.

 

Cap. 39. Quod non sit importunus in negociis.

1. Fili, committe mihi semper causam tuam, ego bene disponam in tempore suo. Exspecta ordinationem meam et senties exinde profectum.

2. Domine, satis libenter omnes res tibi committo, quia parum potest cogitatio mea proficere. Utinam non multum adhærerem futuris eventibus, sed ad beneplacitum tuum me incunctanter offerrem.

3. Fili mi, sæpe homo rem aliquam agitat, quam desiderat: sed cum ad eam pervenerit, aliter incipit sentire, quia affectiones circa idem non sunt durabiles, sed magis de uno vel in aliud nos impellunt. Non est ergo minimum etiam in minimis se relinquere.

4. Verus profectus hominis est abnegatio sui ipsius, et homo abnegatus valde liber est et securus. Sed antiquus hosti, omnibus bonis adversans, a tentatione non cessat, et die noctuque graves molitur insidias, si forte in laqueum deceptionis possit præcipitare incautum. Vigilate et orate, dicit Dominus, ut non intretis in tentationem.

 

Cap. 40. Quod homo nihil boni ex se habet, et de nullo gloriari debet.

1. Domine, quid est homo, quod memor sis ejus, aut filius hominis, quia visitas eum? Quid promeruit homo, ut dares illi gratiam tuam? Domine, quid possum conqueri, si deseris me? aud quid juste obtendere possum, si quod peto non feceris? Certe hoc in veritate cogitare possum et dicere: Domine, nihil sum; nihil boni ex me habeo, sed in omnibus deficio, et ad nihil semper tendo. Ego nisi a te fuero adjutus et interius informatus, totus efficior tepidus et dissolutus.

2. Tu autem, Domine, semper idem ipse es, et permanes in æternum: semper bonus et justus et sanctus; bene, juste et sancte agens omnia et disponens in sapientia. Sed ego, qui ad defectum magis pronus sum quam ad profectum, non semper sum in uno statu perdurans, quia septem tempora mutantur super me. Verumtamen cito melius sit, cum tibi placuerit, et manum porrexeris adjutricem: quia tu solus sine humano suffragio poteris auxiliari et in tantum confirmare, ut vultus meus amplius in diversa non mutetur, sed in te uno cor meum convertatur et quiescat.

3. Unde si bene scirem omnem humanam consolationem abjicere, sive propter devotionem adipiscendam, sive propter necessitatem qua compellor te quærere, quia non est homo qui me consoletur: tunc merito possem de gratia sperare tua, et de dono novæ consolationis exultare.

4. Gratias tibi, unde totum venit quotiescumque mihi bene succedit. Ego autem vanitas, et nihilum ante te, inconstans homo et infirmus. Unde possum gloriari? aut cur appeto reputari? Numquid de nihilo? et hoc vanissimum est. Vere inanis gloria pestis mala, vanitas maxima, quia a vera trahit gloria, et cælesti spoliat gratia. Dum enim homo complacet sibi, displicet tibi; dum inhiat laudibus humanis, privatur veris virtutibus.

5. Est autem vera gloria et exultatio sancta gloriari in te et non in se, gaudere in nomine tuo, non in virtute propria, nec in aliqua creatura delectari nisi propter te. Laudetur nomen tuum, non meum; magnificetur opus tuum, non meum; benedicatur nomen sanctum tuum, non meum; nihil autem attribuatur mihi de laudibus hominum. Tu gloria mea, tu exaltatio cordis mei. In te gloriabor et exultabo tota die; pro me autem nihil, nisi in infirmatibus meis.

6. Quærant Judæi gloriam quæ ab invicem est: ego hanc requiram quæ a solo Deo est. Omnis quidem gloria humana, omnis honor temporalis, omnis altitudo mundana æternæ gloriæ tuæ comparata vanitas est et stultitia. O, veritas mea, et misericordia mea Deus meus, Trinitas beata: tibi soli laus, vertus, honor et gloria per infinita sæculorum sæcula.

 

Cap. 41. De contemtu omnis honoris temporalis.

1. Fili, noli tibi attrahere, si videas alios honorari et elevari, te autem despici et humiliari. Erige cor tuum ad me in cælum et non contristabit te contemtus hominis in terris.

2. Domine, in cæcitate sumus et vanitate cito seducimur. Si recte me inspicio, nunquam facta mihi est injuria ab aliqua creatura: unde nec juste habeo conqueri adversum te: quia autem frequenter et graviter peccavi tibi, merito armatur contra me omnis creatura. Mihi igitur juste debetur confusio, et contemtus: tibi autem laus, honor, virtus et gloria. Et nisi ad hoc me præparavero, quod velim libenter ab omni creatura despici et relinqui, atque penitus nihil videri, non possum interius pacificari et stabiliri nec spiritualiter illuminari, neque tibi plene uniri.

 

Cap. 42. Quod pax non est ponenda in hominibus.

1. Fili, si ponis pacem tuam cum aliqua persona propter tuum sentire vel convivere, instabilis eris et implacatus. Sed si recursum habes ad semper viventem et manentem veritatem, non contristabit te amicus recedens aut moriens. In me debet amici dilectio stare, et propter me diligendus est quisquis tibi bonus visus est, et multum carus in hac vita. Sine me non valet, nec durabit amicitia; nec est verba et munda dilectio, quam ego non copulo. Ita mortuus esse debes talibus affectionibus dilectorum hominum, ut quantum ad te pertinet sine humano optes esse consortio. Tanto homo magis Deo appropinquat, quanto ab omni solatio terreno longius recedit. Tanto etiam altius ascendit ad Deum, quanto profundius in se descendit, et plus sibi ipsi vilescit.

2. Qui autem aliquid boni sibi attribuit, gratiam Dei in se invenire impedit: quia gratia Spiritus sancti cor humile quærit semper. Si scires te perfecte annihilare, atque ab omni creato amore evacurare, tunc deberem in te cum magna gratia emanare. Quando tu respicis ad creaturas, subtrahitur tibi aspectus Creatoris. Disce te in omnibus propter Creatoriem vincere: tunc ad divinam valebis cognitionem pertingere. Quantumcumque modicum sit, si quid inordinate diligitur et respicitur, retardat a summo bono, et vitiat.

 

Cap. 43. Contra vanam, et sæcularem scientiam.

1. Fili, non moveant te pulchra et subtilia dicta hominum: non est enim regnum Dei in sermone, sed in virtute. Attende verba mea quæ cordo accendunt et mentes illuminant, inducunt compunctionem, et variam ingerunt consolationem. Nunquam ad hoc legas verbum, ut doctior aut sapientior possis videri; sed stude mortificationem vitiorum, quia hoc amplius tibi proderit, quam notitia multarum difficilium quæstionum.

2. Cum multa legeris et cognoveris, ad unum oportet te venire principium. Ego sum qui doceo hominem scientiam et clariorem intelligentiam parvulis tribuo quam ab homine possit doceri. Cui ego loquar, cito sapiens erit et multum in spiritu proficiet. Væ illis qui multa curiosa ab hominibus quærunt, et de via mihi serviendi parum curant. Veniet tempus quando apparebit Magister magistrorum Christus, Dominus Angelorum, cunctorum auditurus lectiones, et singulorum examinaturus conscientias, et tunc scrutabitur Hierusalem in lucernis et manifesta erunt abscondita tenebrarum, tacebuntque argumenta linguarum.

3. Ego sum qui humilem in puncto elevo mentem, ut plures æternæ veritatis capiat rationes quam si quis decem annis studuisset in scholis. Ego doceo sine strepitu verborum, sine confusione opinionum, sine fastu honoris, sine pugnatione argumentorum. Ego sum qui doceo terrena despicere, præsentia fastidire, æterna quærere, æterna sapere, honores fugere, scandala sufferre, omnem spem in me ponere, extra me nihil cupere, et super omnia ardenter me amare.

4. Nam quidam amando me intime, didicit divina, et loquebatur mirabilia. Plus profecit in relinquendo omnia, quam in studendo subtilia. Sed loquor communia aliis, aliis specialia, aliquibus in signis et figuris dulciter appareo; quibusdam vero in lumine, multa revelo mysteria. Una vox librorum, sed non æque omnes informat, quia intus sum doctor veritatis, cordis scrutator, cognitationum intellector, actionum promotor, distribuens singulis sicut dignum judicavero.

 

Cap. 44. De non attrahendo res exteriores.

1. Fili, oportet te in multis esse inscium et æstimare te tamquam mortuum super terram et cui mundus totus crucifixus sit. Multa etiam oportet surda aure pertransire et quæ tuæ pacis sunt magis cogitare. Utilius est oculos a rebus displicentibus avertere, et unicuique suum sentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo, et ejus judicium aspexeris facilius te victum portabis.

2. O, Domine, quousque venimus? Ecce damnum defletur temporale: pro modico quæstu laboratur et curritur et spirituale detrimentum in oblivionem transit, et vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest, attenditur et quod summe necessarium est, negligenter præteritur, quia totus homo ad externa defluit, et nisi cito resipiscat, libens in exterioribus jacet.

 

Cap. 45. Quod omnibus non est credendum, et de facili lapsu verborum.

1. Da mihi auxilium, Domine, de tribulatione, quia vana salus hominis. Quam sæpe ibi non inveni fidem, ubi me habere putavi: quoties etiam libi reperi, ubi minus præsumsi. Vana ergo spes in hominibus, salus autem justorum in te, Deus. Benedictus sis, Domine Deus, in omnibus quæ nobis accidunt. Infirmi sumus et instabiles; cito fallimur et permutamur.

2. Quis est homo qui ita caute et circumspecte in omnibus se custodire valeat: ut aliquando in aliquam deceptionem, vel perplexitatem non veniat. Sed qui in te, Domine, confidit, ac simplici ex corde quærit, non tam facile labitur. Et si inciderit in aliquam tribulationem, quomodocumque etiam fuerit implicatus, citius per te eruetur, aut a te consolabitur, quia tu non deseris in te sperantem usque in finem. Rarus fidus amicus, in cunctis amici perseverans pressuris. Tu Domine, tu solus es fidelissimus in omnibus, et præter te non est alter talis.

3. O, quam bene sapuit illa anima sancta, quæ dixit: Mens mea solidata est, et in Christo fundata. Si ita mecum foret, non tam facile timor humanus me sollicitaret, nec verborum jacula moverent. Quis omnia prævidere, quis præcavere futura mala sufficit? Si prævisa etiam lædunt sæpe, quid improvisa nisi graviter feriunt? Sed quare mihi mesero non melius providi? Cur etiam tam facile aliis credidi? Sed homines sumus, nec aliud quam fragiles homines sumus, etsi Angeli a multus æstimamur, et dicimur. Cui credam, Domine? Cui credam nisi tibi? Es veritas quænon fallis, nec falli potes. Et rursum: Omnis homo mendax, instabilis, et labilis maxime in verbis, ita ut statim vix credit debeat, quod rectum in facie sonare videtur.

4. Quam prudenter præmonuisti, cavendum ab hominibus esse, et quia inimici hominis domestici ejus, nec credendum, si quis dixerit: Ecce hic, aut ecce illic. Doctus sum damno et utinam ad cautelam majorem, non ad insipientiam mihi. Cautus esto, quidam ait; cautus esto, serva apud te quod dico: et dum ego sileo et absconditum credo, nec ille silere potest, quod silendum petiit; sed statim prodit me, et se, et abit. Ab hujusmodi rabulis et incautis hominibus protege me, Domine, ne in manus eorum incideam, nec unquam talia committam. Verbum verum, et stabile da in os meum et linguam calidam longe fac a me. Quod pati nolo, omnimodo cavere debeo.

5. O, quam bonum et pacificum de aliis silere, nec indifferenter omnia credere, nec de facili ulterius effari, paucis seipsum revelare, te semper inspectorem cordis quærere, nec omni verborum vento circumferri, sed omnia intima et externa secundum tuæ beneplacitum voluntatis optare perfici. Quam tutum pro conservatione cælestis gratiæ, humanam fugere apparentiam nec appetere quæ foris admirationem videntur præbere: sed ea tota sedulitate sectari, quæ vitæ emendtionem dant, et servorem. Quam multis nocuit virtus scita, ac proprie laudata. Quam sane profuit gratia servata silentio in hac fragili vita, quæ tota tentatio fertur et militia.

 

Cap. 46. De confidentia in Deo habenda, quando insurgunt verborum jacula.

1. Fili, sta firmiter et spera in me. Quid enim sunt verba, nisi verba? per aerem volant, sed lapidem non lædunt. Si reus es, cogita, quod libenter velis emendare. Si nihil tibi conscius es, pensa: pensa quod velis libenter pro Deo hoc sustinere. Parum satis est ut vel verba interdum sustineas, qui necdum fortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi ad cor transeunt: nisi quia adhuc carnalis es, et homines magis, quam oportet, attendis? Nam quia despici metuis, reprehendi pro excessibus non vis, et excusationum quæris umbracula.

2. Sed inspice te melius, et cognosces quia vivit adhuc in te mundus, et vanus amor placendi hominibus. Cum enim bassari refugis, et confundi etiam pro defectibus, constat utique, quod nec verus humilis sis, nec vere mundo mortuus, nec tibi mundus crucifixus. Sed audi verba mea, et non curabis decem millia hominum verba. Ecce, si cuncta contra te dicerentur quæ fingi malitionsissime possunt, quid tibi noceret, si omnino transire permitteres, nec plus, quam festucam perpenderes? Numquid vel unum capillum tibi etrahere possent?

3. Sed qui cor intus non habent, nec Deum præ ocuis, facile faciliterque verbo moventur vituperationis. Qui autem in me confidit, nec proprio judicio stare appetit, absque humano terrore erit. Ego sum enim judex, et cognitor omnium secretorum; Ego scio, qualiter res acta est; Ego injuriantem novi, et sustinentem. A me exiit verbum istud; me permittente hoc accidit, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Ego reum et innocentem judicabo; sed utrumque occulto judicio volui probare ante.

4. Testimonium hominum sæpe salit; meum judicium verum est, stabit et non subvertetur. Latet plerumque, et paucis ad singula patet; numquam tamen errat, nec errare potest, etiamsi oculis insipientium non rectum videatur. Ad me ergo recurrendum est in omni judicio, nec proprio innitendum arbitrio; justus enim non conturbabitur, quidquid a Deo ei acciderit. Et si injuste aliquid contra eum prolatum fuerit, non multum curabit; sed nec vane exultabit, si per alios rationabiliter excusetur. Pensat namque quia ego sum scrutans corda et renes; qui non judico secundum faciem et humanam apparentiam. Nam sæpe etiam oculis meis reperitur culpabile, quod hominum judicio creditur laudabile.

5. Domine Deus, judex juste, fortis et patiens, qui hominum nosti fragilitatem et pravitatem, esto robur meum, et tota fiducia mea; non enim mihi sufficit conscientia mea. Tu nosti, quod ego non novi, et ideo in omni reprehensione me humiliare debui, et mansuete sustinere. Ignosce ergo mihi propitius, quoties sic non egi; et dona iterum gratiam amplioris sufferentiæ. Melior est enim mihi tua copiosa misericordia ad consecutionem indulgentiæ, quam mea opinata justitia pro defensione latentis conscientiæ. Et si mihi nihil conscius sum, tamen in hoc justificare me non possum: quia remota misericordia tua non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

 

Cap. 47. Quod omnia gravia pro æterna vita sunt toleranda.

1. Fili, non frangant te labores quos assumsisti propter me, nec tribulationes te dejiciant usquequaque; sed mea promissio in omni eventu te roboret, et consoletur. Ego sufficiens sum ad reddendum supra omnem modum et mensuram. Non hic diu laborabis, nec semper gravaberis doloribus. Exspecta paulisper, et videbis celerem finem malorum. Veniet una hora, quando cessabit omnis labor et tumultus. Modicum est, et breve omne, quod transit cum tempore.

2. Age quod agis; fideliter labora in vinea mea, ego ero merces tua. Scribe, lege, canta, geme, tace, ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus et majoribus præliis vita æterna. Veniet pax in die una, quæ nota est Domino. Non enim erit dies vel nox hujus scilicet temporis, sed lux perpetua, claritas infinita, pax firma et requies secura. Non dices tunc: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Nec clamabis: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, quoniam præcipitabitur mors, et salus erit indefectiva, anxietas nulla jucunditas beata, societas dulcis et decora.

3. O, si vidisses Sanctorum in cælo coronas perpetuas, quanta quoque nunc exultant gloria, qui huic mundo olim contemtibiles, et quasi vita ipsa indigni putabantur: profecto statim te humiliares usque ad terram et affectares potius omnibus subesse, quam uni præesse; nec hujus vitæ lætos dies concupisceres, sed magis pro Deo tribulari gauderes, et pro nihilo inter homines computari maximum lucrum duceres.

4. O, si tibi hæc saperent, et profunde ad cor transirent, quomodo auderes vel semel conqueri? Nonne pro vita æterna cuncta laboriosa sunt toleranda? Non est parvum quid lucrari, aut perdere regnum Dei. Leva igitur faciem tuam in cælo. Ecce ego et omnes Sancti mei mecum, qui in hoc sæculo magnum habuerunt certamen, modo gaudent modo consolantur modo securi sunt et modo requiescunt, et fine fine in regno Patris mei permanebunt mecum.

 

Cap. 48. De die æternitatis, et hujus vitæ angustiis.

1. Supernæ civitatis mansio beatissima. O, dies æternitatis clarissima, quam nox non obscurat, sed summa veritas semper irradiat. Dies semper læta, semper secura et nunquam statum mutans in contraria. O, utinam dies illa illuxisset, et cuncta hæc temporalia finem accepissent. Lucet quidem Sanctis perpetua claritate splendida, sed non nisi a longe per speculum peregrinanatibus in terra.

2. Norunt cæli cives, quam gaudiosa sit illa; gemunt exules filii Evæ quod amara et tædiosa sit ista. Dies hujus temporis parvi et mali, pleni doloribus et angustiis: ubi homo multis peccatis inquinatur, multis passionibus irretitur, multis timoribus stringitur, multis curis distenditur, et multis curiositatibus distrahitur, multis vanitatibus implicatur, multis erroribus circumfunditur, multis laboribus atteritur, multis tentationibus gravatur, deliciis enervatur, egestate cruciatur.

3. O, qundo erit finis horum multorum laborum? Quando liberabor a misera servitute vitiorum? Quando memorabor, Domine, tui solius? Quando ad plenum lætabor in te? Quando ero sine omni impedimento in vera libertate, sine omni gravamine mentis, et corporis? Quando erit pax solida, pax imperturbabilis et secura pax intus et foris, pax ab omni parte firma? Jesu bone, quando stabo ad videndum te? Quando contemplabor regni tui gloriam? Quando eris mihi omnia in omnibus? O, quando ero tecum in regno tuo, quod præparasit dilectis tuis ab æterno? Relictus sum pauper et exul in terra hostili, ubi bella quotidiana et infortunia maxima.

4. Consolare exilium meum, mitiga dolorem meum, quia ad te suspirat omne desiderium meum. Nam onus totum mihi est, quidquid hic mundus offert ad solatium, desidero te intime frui, sed nequeo apprehendere. Opto inhærere cælestibus, sed deprimunt res temporales, et immortificatæ passiones. Mente omnibus rebus superesse opto, carni autem invite subesse cogor. Sic ego infelix homo mecum pugno et factus sum mihimetipsi gravis, dum spiritus sursum, et caro quærit esse deorsum.

5. O, quid intus patior, dum mente cælestia tracto et mox carnalium tentationum et cogitationum turba occurit oranti. Deus meus, ne elongeris a me neque declines in ira a servo tuo. Fulgura coruscationem tuam et dissipa eas, emitte safittas tuas et conturbentur omnes phantasiæ inimici. Recollige omnes sensus meo ad te; fac me oblivisci omnium mundanorum; da cito abjicere et contemnere phantasmata vitiorum. Succurre mihi, æterna Veritas, ut nulla me moveat vanitas. Adveni, cælestis suavitas, et fugiat a facie tua omnis impuritas. Ignosce quoque mihi, et misericorditer indulge, quoties præter te aliud in oratione revolvo. Confiteor etenim vere, quia valde distracte me habere consuevi. Nam ibi multoties non sum, ubi corporaliter sto, aut sedeo, sed ibi magis sum, ubi cogitationibus feror. Ibi sum, ubi cogitatio mea est; ubi est frequenter cogitatio mea, ibi est id quod amo. Hoc mihi cito occurrit, quod naturaliter delectat aut ex usu placet.

6. Unde tu, Veritas æterna, aperte dixisti: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Si cælum diligo, libenter de cælestibus penso. Si mundum amo, felicitatibus mundi congaudeo, et de adversitatibus ejus tristor. Si carnem diligo, quæ carnis sunt sæpissime imaginor. Si spiritum amo, de spiritualibus cogitare delector. Quæcumque enim diligo, de his libenter loquor et audio, atque talium imagines mecum ad domum reporto. Sed beatus ille homo qui propter te, Domine, omnibus creaturis abeundi licentiam tribuit, qui naturæ vim facit et concupiscentias carnis fervore spiritus crucifigit, ut serenata conscientia, puram tibi orationem offerat, dignusque sit angelicis interesse choris, omnibus terrenis foris et intus exclusis.

 

Cap. 49. De desiderio æternæ vitæ, et quanta sint certantibus præmia promissa.

1. Fili mi, cum tibi desiderium æternæ beatitudinis desuper infundi sentis, et de tabernaculo corporis exire concupiscis, ut claritatem meam sine vicissitudinis umbra contemplari possis, dilata cor tuum, et omni desiderio hanc sanctam inspirationem suscipe. Redde amplissimas supernæ bonitati gratias, quæ tecum sic dignanter agit, clementer visitat, ardenter excitat, potenter sublevat, ne proprio pondere ad terrena labaris. Neque enim hoc cogitatu tuo aut conatu accipis, sed sola dignatione supernæ gratiæ et divini respectus, quatenus in virtutibus, et majori humilitate proficias et ad futura certamina te præpares mihique toto cordis affectu adhærere et serventi voluntate studeas deservire.

2. Fili, sæpe ignis ardet, sed sine fumo flamma non ascendit. Sic et aliquorum desideria ad cælestia flagrant et tamen a tentatione carnalis affectus liberi non sunt. Idcirco nec omnino pure pro honore Dei agunt quod tam desideranter ab eo petunt. Tale est et sæpe desiderium tuum, quod insinuasti fore tam importunum. Non enim est hoc purum et perfectum, quod propria commoditate est infectum.

3. Pete non quod tibi est delectabile et commodum, sed quod mihi acceptabile atque honorificum; quia si recte judicas meam ordinationem tuo desiderio, et omni desiderato præferre debes, ac sequi. Novi desiderium tuum, et frequentes gemitus audivi. Jam velles esse in libertate gloriæ filiorum Dei, jam te delectat domus æterna, et cælestis patria gaudio plena. Sed nondum venit hora ista; sed est adhuc, est aliud temus belli, videlicet tempus laboris et robatinis. Optas summo repleri bono, sed non potes hoc assequi modo. Ego sum, exspecta me, dicit Dominus, donec veniat regnum Dei.

4. Probandus es adhuc in terris et in multis exercitandus. Consolatio interdum tibi dabitur, sed copiosa satietas non concedetur. Confortare igitur et esto robustus, tam in agendo quam in patiendo naturæ contraria. Oportet te novum induere hominem, et in alterum virum mutari. Oportet te sæpe agere quod non vis, et quod vis oportet te relinquere. Quod aliis placet, processum habebit; quod tibi placet, ultra non proficiet. Quod alii dicunt, audietur; quod tu dicis, pro nihilo computabitur. Patent alii, et accipient; tu petes nec impetrabis.

5. Erunt alii magni in ore hominum; de te autem tacebitur. Aliis hoc vel illud committetur, tu autem ad nihil utilis judicaberis. Nam propter alium natura contristabitur, sed magnum fructum sibi silens reportabit. In his et similibus multis probari solet fidelis Domini servus, qualiter se in omnibus abnegare, et in omnibus frangere quærit. Vix est aliquid tale, in quo tantundem mori indiges, sicut videre et pati, quæ voluntati tuæ adversa sunt; maxime autem cum disconvenientia, et quæ minus tibi utilia apparent, fieri jubentur. Et quia non audes resistere altiori potestati, sub dominio constitutus, ideo durum tibi videtur ad nutum alterius ambulare, et omne proprium sentire omittere.

6. Sed pensa, fili, horum fructum laborum, celerem finem atque præmium nimis magnum, et non habebis inde gravamen, sed fortissimum patientiæ tuæ solamen. Nam et pro modica hac voluntate, quam modo sponte deseris, habebis semper voluntatem tuam in cælis. Ibi quippe invenies omne quod volueris, omne quod desiderare potes. Ibi aderit tibi totius facultas boni sine timore amittendi. Ibi voluntas tua una semper mecum; nil cupies extraneum vel privatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur, nemo te impediet, nihil obviabit: sed cuncta desiderata simul erunt præsentia, totumque tuum affectum reficient, et adimplebunt usque ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia perpessa, pallium laudis pro mærore, pro loco novissimo sedem regni in sæcula. Ibi apparebit fuctus obedientiæ; gaudebit labor pœitentiæ, et humilis subjectio coronabitur gloriose.

7. Nunc ergo te inclina humliter sub omnium manibus, nec sit curæ, quia hoc dixerit, ve jusserit: sed hoc magno opere curato, ut sive Prælatus, sive minor au æqualis aliud a te exposcerit vel innuerit, pro bono totum accipias, et sincera voluntate studeas adimplere. Quærat alius hoc, alius illud; glorietur ille in illo, et iste in isto; laudenturque millies mille, tu autem nec isto nec illo: sed tui ipsius gaude contemtu, et in mei solius beneplacito ac honore. Hoc optandum est tibi, ut sive per vitam sive per mortem Deus semper in te glorificetur.

 

Cap. 50. Qualiter homo defolatus debet se in manus Dei offerre.

1. Domine Deus, sancte Pater, sis nunc et in æternum benedictus, quia sicut vis ita factum est, et quod facis bonum est. Lætetur in te servus tuus, non in se, nec in aliquo alio, quia tu solus lætitia vera, tu spes mea, et corona mea, tu gaudium meum, et honor meus, Domine. Quid habet servus tuus, nisi quod a te accepit, etiam sine merito suo? Tua sunt omnia, quæ dedisti et quæ fecisti. Pauper sum et in laboribus a juventute mea, et contristatur anima mea, nonnunquam usque ad lacrymas, quandoque etiam conturbatur spiritus meus a se propter imminentes passiones.

2. Desidero pacis agudium, filiorum tuorum pacis flagito, qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem, si gaudium sanctum infundis, erit anima servi tui plena modulatione, et devota in laude tua. Sed si te subtraxeris sicut sæpissime soles, non poterit currere viam mandatorum tuorum, sed magis ad tundendum pectus genua incurvantur, quia non est illi sicut heri, et nudiustertius, quando lucebat lucerna tua super caput ejus, et sub umbra alarum tuarum protegebatur a tentationibus irruentibus.

3. Pater juste, et semper laudande, venit hora, ut probetur servus tuus. Pater amande, dignum est, ut hora hac patiatur pro te aliquid servus tuus. Pater perpetuo venerande, venit hora quam ab æterno præsciebas affuturam, ut ad modicum tempus succumbat foris servus tuus; vivat vero semper apud te intus, paululum vilipendatur, humilietur et deficiet coram hominibus, passionibus conteratur et languoribus, ut iterum tecum in aurora lucis novæ resurgat, et in cælestibus clarificetur. Pater sancte, tu sic ordinasti, et sic voluisti, et hoc factum est quod præcepisti.

4. Est hæc enim gratia ad amicum tuum, pati et tribulari in mundo pro amore to, quotiescumque et a quocumque et quomodocumque id permiseris fieri. Sine consilio et providentia tua, et sine causa nihil fit in terra. Bonum mihi, Domine, quod humiliasti me ut discam justificationes tuas, et omnes elatines cordis atque præsumtiones abjiciam. Utile michi, quod confusio cooperuit faciem meam, ut te potius quam homines ad consolandum requiram. Didici etiam ex hoc inscrutabile judicium tuum expavescere, qui affligis justum cum impio, sed non sine æquitate et justitia.

5. Gratias tibi, quia non pepercisti malis meis, sed attrivisti me verberibus amaris, infligens dolores et immittens angustias foris et intus. Non est qui me consoletur ex omnibus quæsub cælo sunt, nisi tu, Domine Deus meus, cælestis medicus animarum, qui percutis et sanas, deducis ad inferos et reducis. Disciplina tua super me et virga tua ipsa me docebit.

6. Ecce, Pater dilecte, in manibus tuis ego sum; sub virga correctionis tuæ me inclino: percute dorsum meum et collum meum, ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam. Fac me pium et humilem discipulum, sicut bene facere consuevisti, ut ambulem ad omnem nutum tuum. Tibi me et omnia mea ad corrigendum committo: melius est hic corripi quam in futuro. Tu scis omnia et singula, et nihil te latet in humana conscientia. Antequam fiant, nosti ventura, et non opus tibi est ut quis te doceat aut admoneat de his quæ fiunt in terra. Tu scis quid expediat ad profectum meum et quantum deservit tribulatio ad rubiginem vitiorum purgandum. Fac mecum desideratum beneplacitum tuum et ne despicias peccaminosam vitam meam, nulli melius et clarius quam tibi soli notam.

7. Da mihi, Domine, scire quod sciendum est, hoc amare quod amandum est, hoc laudare quod tibi summe placet, hoc reputare quod tibi prætiosum apparet, hoc vituperare quod tibi sordescit. Non me sinas secundam visionem oculorum exteriorum judicare, neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare: sed in judicio vero de visibilibus et spiritualibus discernere atque super omnia voluntatem beneplaciti tui semper inquirere.

8. Falluntur sæpe hominum sensus in judicando; falluntur et amatores sæculi visibilia tantummodo amando. Quid enim homo inde melior, quia reputabitur ab homine major? Fallax fallacem, vanus vanum, cæcus cæcum, infirmus infirmum decipit, dum exaltat et veraciter magis confundit, dum inaniter laudat. Nam quantum unusquisque est in oculis tuis, tantum est et non amplius, ait humilis sanctus Franciscus.

 

Cap. 51. Quod humilibus insistendum est operibus, cum deficitur a summis.

1. Fili mi, non semper vales in serventiori desiderio virtutum stare nec in altiori gradu contemplationis, sed necesse habes interdum ob originalem corruptelam ad inferiora descendere, et onus corruptibilis vitæ etiam invite et cum tædio portare. Quamdiu mortale corpus geris, tædium senties et gravamen cordis. Oportet ergo sæpe in carne de carnis onere gemere, eo guod non vales spiritualibus studiis, et divinæ contemplationi indefinenter inhærere.

2. Tunc expedit tibi ad humilia et exteriora opera confugere, et in bonis te actibus recreare, adventum meum et supernam visitationem firma confidentia exspectare, exilium tuum et ariditatem mentis patienter sufferre, donec iterum a me visiteris, et ab omnibus anxietatibus libereris. Nam faciam te laborum oblivisci, et interna quiete perfrui. Expandam coram te prata scripturarum, ut dilatato corde currere incipas viam mandatorum emorum, et dices: Non sunt condignaæ passiones hujus temproris ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.

 

Cap. 52. Quod homo non reputet se consolatione dignum, sed magis verberibus dignum.

1. Domine, non sum dignus consolatione tua, nec aliqua spirituali visitatione: et ideo juste mecum agis, quando me inopem et desolatum relinquis. Si enim ad instar maris lacrymas fundere possem, adhuc consolatione tua dignus non essem. Unde nihil dignus sum quam flagellari et puniri, quia graviter et sæpe te offendi, et in multis valde deliqui. Ergo vera pensata ratione, nec minima sum dignus consolatione. Sed tu clemens et misericors, quia non vis perire opera tua, ad ostendendum divitias bonitatis tuæ in vasa misericordiæ tuæ, etiam propter omne proprium meritum dignaris consolari servum tuum supra humanum modum. Tuæ enim consolationes non sunt sicut humanæ confabulationes.

2. Quid egi, Domine, ut mihi conferres aliquam cælestem consolationem? Ego nihil boni egisse recolo me, sed semper ad vitia pronum, et ad emendationem pigrum fuisse. Verum est, et abnegare non possum; si aliter dicerem, tu stares contra me, et non esset qui defenderet. Quid merui pro peccatis meis, nisi infernum, et ignem æternum? In veritate confiteor, quoniam dignus sum omni ludibrio et contemtu; nec decet me inter devotos tuos commarari. Et licet hoc ægre audiam, tamen adversum me pro veritate peccata mea arguam, ut facilius misericordiam tuam valeam impetrare.

3. Quid dicam reus, et omni confusione plenus? Non habeo os loquendi, nisi hoc tantum verbum: Peccavi, Domine, peccavi: miserere mei, ignosce mihi. Sine me paululum, ut plangam dolorem meum, antequam vadam ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine. Quid tam maxime a reo et misero peccatore requiris nisi ut conteratur et humiliet se pro delictis suis? In vera contritione, et cordis humiliatione nascitur spes veniæ, reconciliatur perturbata conscientia, recuperatur gratia perdita, tuetur homo a futura ira, et occurrunt sibi mutuo in osculo sancto Deus et pœnitens anima.

4. Humilis peccatorum contritio acceptabile tibi est, Domine, sacrificium, longe suavius odorans in conspectu tuo, quam thuris incesum. Hoc est gratum etiam unguentum, quod sacris pedibus tuis infundi volusti, quia cor contritum, et humiliatum nunquam despexisti. Ibi est locus refugii a facie iræ inimici; ibi emendatur et abluitur quidquid aliunde contractum est in inquinatum.

 

Cap. 53. De gratia quæ non miscetur terrena sapientibus.

1. Fili, prætiosa est gratia mea, non patitur se misceri extraneis rebus, nec consolationibus terrenis. Abjicere ergo oportet omnia impedimenta gratiæ, si optas ejus infusionem suscipere. Pete secretum tibi; ama solus habitare tecum, nullius require confabulatinem, sed magis ad Deum devotam effunde precem, ut devotam teneas mentem, et puram conscientiam. Totum mundum nihil exstima, Dei vacationem omnibus exterioribus antepone. Non enim poteris mihi vacare et in transitoriis pariter delectari. A notis et a charis oportet elongari et ab omni temporali solatio mentem tenere privatam. Sic obsecrat beatus Apostolus Petrus, ut tanquam advenas et peregrinos in hoc mundo se contineant Christi fideles.

2. O, quanta fiducia erit morituro, quem nullius rei affectus detinet in mundo. Sed sic segregatum cor habere in omnibus, æger necdum capit animus, nec animalis homo novit interni hominis libertatem. Attamen si vere velit esse spiritualis, oportet eum renuntiare tam remotis, quam propinquis, et a nemine magis cavere, quam a se ipso. Si te ipsum perfecte viceris, cætera facilis subjugabis. Perfecta namque victoria est de semetipso triumphare: qui enim semetipsum subjectum tenet, ut sensualitas rationi, et ratio in cunctis obediat mihi, hic vere victor sui est et dominus mundi.

3. Si ad hunc apicem scandere gliscis, oportet viriliter incipere et securim ad radicem ponere, ut evellas et destruas occultam in inordinatam inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum inclinationem ad te ipsum et ad omne privatum et materiale bonum. Ex hoc vitio quod homo semetipsum nimis inordinate diligit, pene totum pendet quidquid radicaliter vincendum est, quo devicto et subacto malo, pax magna et tranquillitas erit continuo. Sed quia pauci sibi ipsi mori perfecte laborant, nec plene extra se tendunt, propterea in se implicati remanent, nec supra se elevari in spiritu possunt. Qui autem libere mecum ambulare desiderat, necesse est, ut omnes pravas et inordinatas affectiones suas mortificet atque nulli creaturæ privato amore concupiscenter inhæreat.

 

Cap. 54. De diversis motibus naturæ et gratiæ.

1. Fili, diligenter adverte motus naturæ et gratiæ: quia valde contrarie et subtiliter moventur, et vix nisi a spirituali et intime illuminato homine discernuntur. Omnes quidem bonum appetunt, et aliquid boni in suis dictis vel factis prætendunt: ideo sub specie boni multi saluntur.

2. Natura callida est et multos trahit, illaqueat, et decipit, et se semper pro fine habet. Sed gratia simpliciter ambulat, et ab omni specie mala decinat, fallacias non prætendit, et omnia pure propter Deum agit, in quo et finaliter requiescit.

3. Natura invite vult mori, nec premi nec superari vult, nec subesee nec sponte subjugari. Gratia vero studet mortificationi propriæ, resistit sensualitati, quærit subjici, appetit vinci, nec propria vult libertate fungi, sub disciplina amat teneri, nec alicui cupit dominari: sed sub Dei semper vivere, stare et esse, atque propter Deum omni humanæ creaturæ humiliter parata est inclinari.

4. Natura pro suo commodo laborat, et quidquid lucri sibi et alio proveniat attendit. Gratia autem non quid sibi utile et commodum sit, sed quod multis proficiat, magis considerat.

5. Natura libenter honorem accipit et reverentiam. Gratia vero omnem honoem, et gloriam Deo fideliter attribuit.

6. Natura confusionem timet et contemtum. Grata autem gaudet pro nomine Jesu contumeliam pati.

7. Natura otium amat, et quietem corporalem. Gratia vero vacua esse non potest, sed libenter amplectitur laborem.

8. Natural quærit curiosa habere et pulchra, et abhorret vilia, et grossa. Gratia vero simplicibus delectatur et humilibus; aspera non aspernatur, nec vetustis refugit indui pannis.

9. Natura respicit temporalia, gaudet ad lucra terrena, tristatur de damno, irritatur de levi injuriæ verbo. Sed gratia attendit æterna, non inhæret temporalibus, nec in perditione rerum turbatur, neque verbis durioribus acerbatur, quia thesaurum suum et gaudium in cælo, ubi nihil perit, constituit.

10. Natura cupida est, et libentius accipit quam donat; amat propria et privata. Gratia autem pia est et communis, vitat singularia, contentatur paucis, beatius judicat dare quam accipere.

11. Natura inclinat ad creaturas ad carnem propriam, ad vanitatem, et discursus. Sed gratia trahit ad Deum, et ad virtutes, renuntiat creaturis, fugit mundum, odit carnis desideria, restringit evagationes, erubescit in publico apparere.

12. Natura aliquod solatium libenter habet externum, in quo delectetur ad sensum. Sed gratia in solo Deo quærit consolari, et in summo bono super omnia visiblia delectari.

13. Natura totum agit propter lucrum, et commodum proprium, nihil gratis facere otest: sed aut æquale, aut melius, aut laudem, aut favorem pro benefactis consequi speart et multum ponderari sua gesta et dona et dicta concupiscit. Gratia vero nihil temporale quærit, nec aliud præmium quam Deum solum pro mercede postulat, nec amplius de temporalibus necessariis desiderat, nisi quantum hæc sibi ad affecutionem æternorum valeant deservire.

14. Natura gaudet de amicis multis et propinquis, gloriatur de nobili loco, et ortu generis; arridet potentibus, blanditur divitibus, applaudit sibi similibus. Gratia autem etiam inimicos diligit, nec de amicorum turba extollitur, nec locum, nec ortum natalium reputat, nisi ubi virtus major fuerit, favet magis pauperi quam diviti, compatitur plus innocenti quam potenti, congaudet veraci et non fallaci, exhortatur semper bonos meliora charismata æmulari, et Filio Dei per virtutes assimilari.

15. Natura de defectu et molestia cito conqueritur. Gratia constanter fert inopiam.

16. Natura ad se omnia reflectit, pro se certat et arguit. Gratia autem ad Deum cuncta reducit, unde originaliter emanant, nihil boni sibi adscribit nec arroganter præsumit, non contendit, nec suam sententiam aliis præfert, sed in omni sensu, et intellectu æternæ sapientiæ ac divino examini se submittit.

17. Natura appetit scire secreta, et nova audire; vult exterius apparere et multa per sensus experiri; desiderat agnosci, et agere unde laus et admiratio procedit. Sed gratia non curat nova nec curiosa percipere, quia totum hoc de vetustate corruptonis est ortum, cum nihil novum et durabile est super terram. Docet itaque sensus restringere, vanam complacentiam et ostentationem devitare, laudanda et digne miranda humiliter abscondere, et de omni re et de omni scientia utilitatis fructum, atque Dei laudem et honorem quærere. Non vult se nec sua prædicari; sed Deum in donis suis optat benedici, qui cuncta ex mera charitate largitur.

18. Hæc gratia supernaturale lumen, et quoddam Dei speciale donum est, et proprie electorum signaculum, et pignus salutis æternæ: quæ hominem de terrenis ad cælestia amanda sustollit, et de carnali spiritualem efficit. Quanto igitur natura amplius premitur, et vincitur, tanto major gratia infunditur, et quotidie novis visitationibus interior homo secundum imaginem Dei formatur.

 

Cap. 55. De corruptione naturæ, et efficacia gratiæ divinæ.

1. Domine Deus meus, qui me creasti ad imaginem et similitudinem tuam: concede mihi hanc gratiam, quam ostendisti mhi tam magnam et necessariam ad salutem, ut vincam pessimam naturam meam trahentem me ad peccata et in perditionem. Sentio enim in carne mea legem peccati, contradicentem legi mentis meæ, et captivum me ducentem ad obediendum sensualitati in multis, nec possum resistere passionibus ejus, nisi assistat tua sanctissima gratia, cordi meo ardenter infusa.

2. Opus est gratia tua et magna gratia, ut vincatur natura ad malum semper prona ab adolescentia sua. Nam per primum hominem Adam lapsa, et vitiata per peccatum, in omnes homines pœ hujus maculæ descendit, ut ipsa natura, quæ bene et recte a te condita fuit, pro vitio jam et infirmitate corruptæ naturæ ponatur, eo quod motus ejus, sibi relictus, ad malum et inferiora trahit. Nam modica vis, quæ remansit, est tamquam scintilla quædam latens in cinere. Hæc est ipsa caro naturalis, circumfusa magna caligine, adhuc judicium habens boni et mali, veri falsique distantiam, licet impotens sit adimplere omne quod probat, nec pleno jam lumine veritatis, nec sanitate affectionem suarum potiatur.

3. Hinc est, Deus meus, quod condelector legi tuæ, secundum interiorem hominem, sciens mandatum tuum fore bonum, justum et sanctum, arguens etiam omne malum et peccatum fugiendum. Carni autem servio lege peccati, dum magis sensualitati obedio, quam rationi. Hinc est quod velle bonum mihi adjacet, perficere autem non invenio. Hin sæpe bona multa propono, sed quia gratia deest ad adjuvandam infirmitatem meam, ex levi resistentia exilio et deficio. Hinc accidit quod viam perfectorum agnosco, et qualiter agere debeam, satis clare video: sed propriæ corruptionis pondere pressus ad perfectiora non assurgo.

4. O, quam maxime est mihi necessaria gratia tua, Domine, ad inchoandum bonum, ad proficiendum et ad perficiendum. Nam sine te nihil possum facere; omnia autem possum in te, confortante me gratia tua. O, vere cælestis, gratia, sine qua nulla sunt propria merita, nulla quoque dona naturaæ ponderanda. Nihil artes, nihil divitiæ, nihil pulchritudo vel fortitudo, nihil igneium vel eloquentia valent apud te, Domine, sine gratia tua. Nam bona naturaæ bonis et malis sunt communia: Electorum autem proprium donum est gratia, sive dilectio, qua insigniti digni habenter vita æterna. Tantum eminet hæc gratia, ut nec donum prophetiæ, nec signorum operatio, nec quantalibet alta speculatio aliquid æstimetur sine ea. Sed neque fides neque spes neque aliæ virtutes sine charitate et gratia tibi acceptæ sunt.

5. O, beatissima gratia, quæ pauperem spiritu virtutibus divitem facis, et divitem multis bonis humilem corde reddis. Veni, descende ad me, reple me mane misericordia tua et consolatione tua, ne deficiat præ lassitudine et ariditate mentis anima mea. Obsecro, Domine, ut inveniam gratiam in oculis tuis: sufficit enim mihi gratia cæteris non obtentis quæ desiert natura. Si fuero vexatus et tentatus tribulationibus multis, non timebo mala, dum fuerit mecum gratia tua. Ipsa fortitudo mea, ipsa consilium confert et axilium. Cunctis hostibus potentior est et sapientior universis sapientibus.

6. Magistra est veritatis, doctrix disciplinæ, lumen cordis, solamen pressuræ, fugatrix tristitiæ, ablatrix timoris, nutrix devotionis, productrix lacrymarum. Quid sum sine ea nisi aridum lignum et stips inutilis ad ejiciendum? Tua ergo, Domine, gratia me semper præbenitat, et sequatur ac bonis operibus jugiter præstet esse intentum per Jesum Christum Filium tuum. Amen.

 

Cap. 56. Quod nosmetipsos abnegare et Christum imitari debemus per crucem.

1. Fili, quantum vales a te exire, tantum in me poteris pertransire. Sicut nihil foris concupiscere internam pacem facit, sic se interius relinquere Deo conjungit. Volo te addiscere perfectam abnegationem tui in voluntate mea, sine contradictione et querela. Sequere me: Ego sum via, veritas, et vita. Sine via non itur; sine veritate non cognoscitur; sine vita non vivitur. Ego sum via, quam sequi debes, veritas, cui credere debes, vita, quam sperare debes. Ego sum via inviolabilis, veritas infallibilis, vita interminabilis. Ego sum via rectissima, veritas suprema, vita vera, vita beata, vita increata. Si maseris in via mea, cognosces veritatem, et veritas liberabit te et apprehendes vitram æternam.

2. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Si vis veritatem cognoscere, crede mihi. Si vis perfectus esse, vende omnia. Si vis esse discipulus meus, abnega temetipsum. Si vis beatam vitam possidere præsentem vitam contemne. Si vis exaltari in cælo, humilia te in mundo. Si vis regnare mecum, porta crecem mecum. Soli enim servi crucis inveniunt vitam beatitudinis et veræ lucis.

3. Domine Jesu Christe, quia arta erat vita tua, et mundo despecta; dona mihi tecum mundi despectum imitari. Non enim servus est major domino suo, nec discipuus supra magistrum. Exerceatur servus tuus in vita tua, quia ibi est salus mea et sanctitas vera. Quidquid extra eam lego et audio, non me recreat nec delectat plene.

4. Fili, quia hæc scis et legisti omnia, beatus eris si feceris ea. Qui habet mandata mea et servat ea, ipse est qui diligit me, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum et faciam ipsum consedere mecum in regno Patris mei. Igitur, Domine, sicut dixisti et promisisti, sic utique mihi promereri contingat. Suscepi, suscepi de manu tua crucem: portabo eam usque ad mortem, sicut imposuisti mihi. Vere vita boni Monachi crux est, sed dux paradisi. Inceptum est, retro abire non licet, nec relinquere oportet.

5. Eja fratres, pergamus simul: Jesus erit nobiscum; propter Jesum suscepimus hanc crucem; propter Jesum perfeveremus in cruce; erit adjutor noster, qui est dux noster et præcessor. En rex noster ingrediatur ante nos, qui pugnabit pro nobis. Sequamur viriliter, nemo metuat terrores; simus parati mori fortiter in bello, nec inferamus crimen gloriæ nostræ, et fugiamus a cruce.

 

Cap. 57. Quod homo non sit nimis dejectus, quando labitur in aliquos defectus.

1. Fili, magis placent patientia et humilitas in adversis, quam multa consolatio et devotio in prosperis. Ut quid te contristat parvum factum contra te dictum? Si amplius fuisset, commoveri non debuisses. Sed nunc dimitte transire: non est primum nec novum nec ultmum erit, si diu vixeris. Satis virilis es, quamdiu nil obviat adversi; bene etiam consulis et alios nosti roborare verbis: sed cum ad januam tuam venit repentina tribulatio, deficis consilio et robore.

2. Attende magnam fragilitatem tuam, quam sæpius experiris in modicis objectis: tamen pro salute tua ista fiunt. Cum hæc et similia contingunt, pone te ut melius nosti ex corde; et si tetigerit tribulatio, non tamen dejiciat nec diue implicet. Ad minus sustine patienter, si non potes gaudenter. Et si minus libenter audis et indignationem sentis, reprime te, nec patiaris aliquid inordinatum ex ore tuo exire, unde parvuli scandalizentur. Cito conquiescet commotio excitata, et dolor internus revertente gratia dulcorabitur. Adhuc vivo ego, dixit Dominus; juvare te paratus sum et solito amplius consolari, si confisus fueris in me, et devote invocaveris me.

3. Animæquior esto et ad majorem sustinentiam accingere. Non est totum frustratum, si te sæpius percipis tribulatum vel graviter tentatum. Homo es, et non Deus; caro es, et non Angelus. Quomodo tu posses semper in eodem statu virtutis permanere, quando hoc defuit Angelo in cælo, et primo Homini in paradiso, quid non diu steterunt? Ego sum qui mærentes erigo sospitate, et suam cognoscentes infirmitatem ad meam provoco divinitatem.

4. Domine, benedictum sit verbum tuum, dulce super mel et favum ori meo. Quid facerem in tantis tribulationibus et angustiis meis, nisi me confortares tuis sanctis sermonibus? Dummodo tandem ad portum salutis perveniam, quid mihi curæ est, quæ et quanta passus fuero? Da finem bonum et da felicem ex hoc mundo transitum. Memento mei, Deus meus, et dirige me recto itinere in regnum tuum. Amen.

 

Cap. 58. De altioribus rebus et occultis Dei judiciis non scrutandis.

1. Fili, caveas disputare de altis materiis et de occultis Dei judiciis: cur iste sic relinquitur, et ille ad tantam gratiam assumitur? cur etiam iste tantum affligitur, et ille tam eximie exaltatur? Ista omnem facultatem humanam excedunt, nec ad investigandum divum judicium ulla ratio prævalet vel disputatio. Quando ergo hæc tibi suggerit inimicus vel etiam quidam curiosi inquirunt homines, responde illud Prophetæ: Justus es, Domine, et justum judicium tuum; et illud: Judicia Domini vera justificata in semetipsa. Judicia mea metuenda sunt, non discutienda, quia humano intellectua sunt incomprehensibilia.

2. Noli etiam inquirere nec disputare de meritis Sanctorum, quis alio sit sanctior; aut quis major sit in regno cælorum. Talia generant sæpe lites et contentiones inutiles, nutriunt quoque superbiam et vanam gloriam: unde oriuntur invidiæ et dissensiones, dum ille istum Sanctum, et alius alium conatur superbe præfferre. Talia autem velle scire et investigare nullum fructum afferunt, sed magis Sanctis displicent, quia non sum Deus dissensionis, sed pacis, quæ pax magis in humilitate vera, quam in propria exaltatione consisit.

3. Quidam zelo devotionis trahuntur ad hos Sanctos vel ad illos, ampliori effectu, sed humano potius, quam divino. Ego sum qui cunctos condidi Sanctos; ego donavi gratiam; ego præstiti gloriam. Ego novi singulorum merita; ego præveni eos in benedictionibus dulcedinis meæ. Ego præscivi dilectos meos ante sæcula; ego eos elegi de mundo, non ipsi me præelegerunt. Ego vocavi per gratiam, attraxi per miscericordiam; ego perduxi eos per tentationes varias. Ego infudi consolationes magnificas; ego dedi perseverantiam; ego coronavi eorum patientiam.

4. Ego primum et novissimum agnosco; ego omnes inæstimabili dilectione amplector. Ego laudandus sum in omnibus Sanctis meis; ego super omnia benedicendus sum et honorandus in singulis, quos sic gloriose magnificavi, et prædestinavi sine ullis præcedentibus propriis meritis. Qui ergo unum de minimis meis contemsit, nec magnum honorat: quia pusillum et magnum ego feci. Qui derogat alicui Sanctorum, derogat et mihi, et omnibus cæteris in regno cælorum. Omnes unum sunt per charitatis vinculum, idem sentiunt, idem volunt et omnes in unum se diligunt.

5. Adhuc autem, quod multo altius est, plus me quam se et sua merita diligunt. Nam supra se rapti et extra propriam dilectionem tracti, toti in amorem meum pergunt, in quo et fruitive quiescunt. Nihil est quod eos avertere possit aut deprimere: quippe qui æterna veritate pleni, igne ardescunt inexstinguibilis charitatis. Taceant igitur carnales et animales homines de Sanctorum statu differere: qui non norunt nisi privata gaudia diligere; demunt et addunt pro sua inclinatione, non prout placet æternæ Veritati.

6. In multis est ignorantia, eorum maxime qui parum illuminati raro aliquem perfecta dilectione spirituali diligere norunt. Multi adhuc naturali affectu, et humana amicitia ad hos vel ad illos trahuntur; et sicut in inferioribus se habent, ita et de cælestibus imaginantur. Sed est distantia incomparabilis inter ea quæ imperfecti non cognitant, et ea quæ illuminati viri per revelationem contemplantur, et speculantur superna.

7. Cave ergo, fili, de istis curiose tractare, quæ scientiam tuam excedunt; sed hoc magis satage et intende, ut vel minimus in regno Dei queas inveniri. Et si quispiam sciret, quis alio sanctior esset, vel major haberetur in regno cælorum, quid ei hæc notitia prodesset, nisi se ex hac cognitione coram me humliaret, et in majorem mei nominis laudem exsurgeret? Multo acceptius Deo facit qui de peccatorum suorum magnitudine, et virtutum suarum parvitate cogitat, et quam longe a Sanctorum perfectione distat, quam is, qui de majoritate eorum vel parvitate disputat. Melius est Sanctos devotis precibus et lacrymis exorare et eorum gloriosa suffragia humili mente implicare, quam eorum secreta vana inquisitione perscrutari.

8. Illi bene et optime contentantur, si homines scirent contentari et vaniloquia sua compescere. Non gloriantur de propriis meritis, quippe qui sibi nil bonitatis adscribunt; sed totum mihi, quoniam ipsis cuncta ex infinita mea charitate donavi. Tanto amore divinitatis et gaudio supereffluenti replentur, ut nil desit eis gloriæ, nihilque desit felicitatis. Omnes Sancti quanto altiores in gloria tanto humiliores in se ipsis, et mihi viciniores et dilectiores existunt. Ideoque habes scriptum, quia mittebant coronas suas ante Deum, et ceciderunt in facies suas coram Agno et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum.

9. Multi quærunt, quis major sit in regno Dei, qui ignorant an cum minimis erunt digni computari. Magnum est vel esse minimum in cælo, ubi omnes magni sunt: quia omnes filii Dei vocabuntur et erunt. Minimus erit in mille et peccator centum annorum morietur. Cum enim quærerent Discipuli, quis major esset in regno cælorum, tale audierunt responsum: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste: hic major est in regno cælorum.

10. Væ eis, qui cum parvulis se humiliare sponte dedignantur, quoniam humilis janua regni cælestis eos non admittet intrare. et divitibus, qui habent consolationes suas hic, quia pauperibus intrantibus in regnum Dei, ipsi stabunt foris ejulantes. Gaudete humiles, et exultate pauperes, quia vestrum est regnum Dei, si tamen in veritate ambulatis.

 

Cap. 59. Quod omnis spes et fiducia in solo Deo et figenda.

1. Domine, quæ est fiducia mea quam in hac vita habeo, aut quod majus solatium meum ex omnibus apparentibus sub cælo? Nonne tu, Domine Deus meus, cujus misericordiæ non est numerus? Ubi mihi bene fuit sine te? Aut quando male esse potuit præsente te? Malo pauper esse propter te, quam dives sine te. Eligo potius tecum in terra peregrainari, quam sine te cælum possidere. Ubi tu, ibi cælum; atque ibi mors est atque infernus, ubi tu non es. Tu mihi in desiderio es, et ideo post te gemere et clamare et exorare necesse est. In nullo denique possum plene considere, qui in necessitatibus auxilietur opportunius, nisi in te solo Deo meo. Tu es spes mea, et fiducia mea, et consolator meus, et fidelissimus in omnibus.

2. Omnes quæ sua sunt quærunt; tu salutem meam, et profectum meum solummodo prætendis et omnia in bonum mihi convertis. Et si variis tentationibus et adversitatibus exponas me, hoc totum ad utilitatem meam ordinas, qui mille modis dilectos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minus diligi debes et laudari, quam si cælestibus consolationibus me repleres.

3. In te ergo, Domine Deus meus, pono totam spem meam et refugium; in te omnem tribulationem meam et angustiam meam constituo, quia totum infirumum et instabile invenio quidquid extra te conspicio. Non enim proderunt multi amici, neque fortes auxiliarii adjuvare poterunt, neque prudentes consiliarii responsum utile dare, neque libri Doctorum consolari, nec alia prætiosa substantia liberare, neque locus aliquis secretus contutari, si tu ipse non assistas, juves, confortes, consoleris, instruas et custodias.

4. Omnia namque, quæ ad pacem videntur esse et felicitatem habendam, te absente nihil sunt, nihilque felicitatis et veritate conferunt. Finis ergo omnium bonorum et altitudo vitæ et profunditas eloquiorum tu es; et in te super omnia sperare, fortissimum solatium omnium servorum tuorum. Ad te sunt oculi mei; in te confido, Deus meus; misericordiarum Pater, benedic et sanctifica animam meam benedictione cælesti, ut fiat habitatio sancta tua et sedes æternæ gloriæ tuæ, nihilque in templo tuæ dignitatis inveniatur, quod oculos tuæ majestatis offendat. Secundum multitudinem miserationum tuarum et magnitudinem bonitatis tuæ respice in me, et exaudi orationem pauperis servi tui, longe exulantis in regione umbræ mortis. Protege et conserva animam servuli tui inter tot discrimina vitæ corruptibilis, ac comitante gratia tua, dirige per viam pacis ad perpetuæ patriam felicitatis et claritatis.

 

Thomas à Kempis Christian Latin The Latin Library The Classics Page

 

Prof. Dr. Benno A. Zuiddam