THOMAS À KEMPIS: DE IMITATIONE CHRISTI LIBER SECUNDUS
Liber Secundus
Admonitiones ad interna trahentes.
Cap. I. Incipit liber de interna conversationes.
1. Regnum Dei intra vos est, dicit Dominus. Converte te ex toto corde tuo ad Dominum, et relinque hunc
miserum mundum, et inveniet anima tua requiem. Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare, et videbis
regnum Dei intra te venire. Est enim regnum Dei pax et gaudium in Spiritu Sancto quod non datur impiis.
Veniet ad te Christus ostendens tibi consolatinem suam, si dignam illi ab intus paraveris mansionem. Omnis gloria
ejus et decor ab intra est, et ibi complacet sibi. Frequens illi visitatio cum homine interno, dulcis sermocinatio,
grata consolatio, multa pax, familiaritas stupenda nimis.
2. Eya anima fidelis, præpara huic sponso cor tuum, quatenus ad te venire et in te habitare dignetur. Sic enim
dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Da
ergo Christo locum et cæteris omnibus nega introitum. Cum Christum habueris, dives es, et sufficit tibi. Ipse erit
provisor tuus, et fidelis procurator in omnibus, ut non fit opus in hominibus sparare. Homines enim cito mutantur,
et deficiunt velociter, Christus autem manet in æternum, et adstat usque in finem firmiter.
3. Non est magna fiducia ponenda in homine fragili et mortali, etiamsi utilis fit et dilectus, neque tristitia
multa capienda ex hoc, si interdum adversetur et contradicat. Qui hodie tecum sunt, cras contrariari possunt. Et e
converso sæpe ut aura vertuntur. Pone fiduciam tuam totam in Domino; et sit ipse timor tuus, et amor tuus. Ipse pro
te respondebit, et faciet bene sicut melius fuerit. Nonhabes hic manentem civitatem, et ubicumque fueris, extraneus
es et peregrinus, nec requiem aliquando habebis, nisi Christo intime fueris unitus.
4. Quid hic circumspicis, cum iste non sit locus tuæ requietonis? In cælestibus debet esse habitatio tua et
sicut in transitu cuncta sunt aspicienda. Transeunt omnia, et tu cum eis pariter. Vide, ut non hæreas, ne capiaris,
et pereas. Apud Altissimum sit cogitatio tua, et deprecatio tua ad Christum sine intermissione dirigatur. Si nescis
alta speculari et cælestia, requiesce in passione Christi, et in sacris vulneribus ejus libenter habita. Si enim ad
vulnera et speciosa stigmata Jesu devote confugis, magnam in tribulatione senties consolationem, nec multum curabis
hominum despectiones faciliterque verba detrahentium perferes.
5. Jesus Christus Dominus fuit etiam in mundo ab hominibus despectus, et in maxima necessitate, a notis et
amicis inter opprobria derelictus. Dominus Jesus pati voluit et despici, et tu audes de aliquo conqueri? Christus
habuit adversarios et oblocutores, et tu vis omnes habere amicos, et benefactores? Ubi coronabitur patentia tua, si
nihil adversitatis occurrit. Si nihil contrarium vis pati, quomodo eris amicus Christi? Sustine cum Christo et pro
Christo, si vis regare cum Christo.
6. Si semel perfecte introisses in interiora Jesu, et modicum de ardenti amore ejus sapuisses, tunc de proprio
commodo, vel incommodo nihil curares, sed magis de opprobrio illato gauderes, quia amor Jesu facit hominem se ipsum
contemnere. Amator Jesu et verus internus, et liber ab affectionibus inordinatis, potest se ad Deum libere
convertere, et elevare se supra se ipsum in spiritu ac fruitive quiescere.
7. Cui sapiunt omnia prout sunt non ut dicuntur, aut æstimantur, hic vere sapiens est, et doctus a Deo magis,
quam ab hominibus. Qui ab intra scit ambulare et modicum res ab extra ponderare, non reqirit loca, nec tempora
expectat ad habenda devota exercitia. Homo internus cito se recolligit, et nunquam se totum ad exteriora effundit.
Non illi obest labor exterior, aut occupatio ad tempus necessaria. Sed sicut res eveniunt, sic se illis accommodat.
Qui intus bene dispositus est et ordinatus, non curat mirabiles et perversos hominum gestus. Tantum homo impeditur,
et distrahitur, quantum sibi res attrahit.
8. Si recte tibi esses, et bene purgatus esses, omnia tibi in bonum cederent, et profectum. Ideo multa tibi sæpe
displicent et sæpe conturbant, quia adhuc non es perfecte tibi mortuus, nec segregatus ab omnibus terrenis. Nihil
sic maculat et implicat cor hominis, sicut impurus amor in creaturis. Si renuis consolari exterius, poteris
speculari cælestia, et frequenter interius jubilare.
Cap. 2. De submissione, Prælati regimine.
1. Non magni pendas qui pro te vel contra te fit, sed hoc age, et cura, ut Deus tecum sit in omni re quam facis.
Habeas conscientiam bonam, et Deus bene te defensabit. Quem enim adjuvare voluerit, nullius perversitas nocere
poterit. Si tu sci tacere et pati, videbis proculdubio auxilium Domini. Ipse novit tempus, et modum liberandi te,
et idea debes te illi resignare. Dei est adjuvare, et ab omni confusione liberare. sæpe valde prodest ad majorem
humilitatem conservandam, quod defectus nostros alii sciunt, et redarguunt.
2. Quando pro defectibus suis se humiliat, tunc faciliter alios placat, et leviter satisfacit sibi irascentibus.
Humilem Deus protegit, et liberat. Humilem diligit, et consolatur. Humili homini se inclinat. Humili largitur
gratiam plenam et magnam. Et post suam depressionem levat ad gloriam. Humili sua secreta revelat, et ad se dulciter
trahit, et invitat. Humilis accepta contumelia et confusione satis bene est in pace, quia stat in Deo, et non in
mundo. Non reputes te aliquid profecisse, nisi omnibus te inferiorem esse sentias.
Cap. 3. De bono pacifico homine.
1. Pone te primus in pace, et tunc alios poteris pacificare. Homo pacificus plus prodest, quam bene doctus. Homo
passionatus etiam bonus in malum trahit, et faciliter malum credit. Bonus homo pacificus omnia ad bonum convertit.
Qui bene in pace est, de nullo suspicatur. Qui autem male contentus est, et commotus, variis suspicionibus
agitatur, nec ipse quiescit, nec alios quiescere permittit. Dicit sæpe quod sibi magis facere expediret, et
negligit, quod ipse facere tenetur. Habe ergo primum zelum super te ipsum, tunc zelare poteris etiam juste proximum
tuum.
2. Tu bene facta scis excusare, et tolerare, et aliorum non vis accipere excusationes. Justus esses, si te
accusares, et fratrem tuum excusares. Si portari vis, porta alium. Vide quam longe es adhuc a vera charitate, et
humilitate, quæ nuli novit indignarei vel irasci, nisi tantum sibi ipsi. Non est magnum cum bonis, et mansuetis
conversari. Hoc enim omnibus naturaliter placet, et unusquisque libenter pacem habet, et secum sentientes magis
diligit. Sed cum duris, et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere, magna
gratia est, et laudabile nimis virileque factum.
3. Sed sunt qui se ipsos in pace tenent, et cum aliis etiam pacem habent. Et sunt qui nec pacem habent, nec
alios in pace dimittunt. Aliis sunt graves, sed sibi sunt semper graviores. Et sunt qui se ipsos in pace retinent,
et ad pacem alios reducere student. Et tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humili sufferentia
ponenda est, quam in non sentiendo contraria? Qui melius scit pati, pacem tenebit maiorem. Iste est victor fui, et
dominus mundi, amicus Christi, et hæres cæli.
Cap. 4. De pura mente et simplici intentione.
1. Duabus alis homo sublevatur a terrenis, scilicet simplicitate et puritate. Simplicitas debet esse in
intentione, puritas in affectione. Simplicitas intendit deum, puritas apprehendit et gustat.
Nulla actio te impediet, si liber intus ab omni inordinato affectu fueris. Si nihil aliud quam Dei beneplacitum,
et proximi utilitatem intendis et quæris, interna libertate frueris. Si rectum cor tuum esset, tunc omnis creatura
speculum vitæ, et liber sanctæ doctrinæ esset. Non est creatura tam parva et vilis quæ bonitatem Dei non
repræsentet.
2. Si tu esses intus bonus, et purus, tunc omnia sine impedimento, et caperes bene. Cor purum penetrat cælum, et
infernum. Qualis unusquisque est intus, taliter iudicat exterius. Si est gaudium in mundo, hoc utique possidet
cordis puri homo. Et si est alicubi tribulatio et angustia, hoc melius novit mala conscientia. Sicut ferrum missum
in ignem amittit rubiginem et totum candens efficitur, sic homo ad Deum integre se convertens, a torpore exuitur,
et in novum hominem transmutatur.
3. Quando homo incipit tepescere, tunc parvum metuit laborem, et externam accipit consolationem. Sed quando
perfecte incipit se vincere, et viriliter in via Dei ambulare, tunc minus ea reputat, quæ sibi prius gravia esse
sentiebat.
Cap. 5. De propria consideratione.
1. Non possumus nobis ipsis nimis credere, quia sæpe gratia nobis deest, modicum lumen est in nobis, et hoc cito
per negligentiam amittimus. Sæpe etiam non advertimus, quod tam cæci intus sumus. Sæpe male agimus, et peius
excusamus. Et passione interdum movemur, et zelum putamus. Parva in aliis reprehendimus, et nostra maiora
pertransimus. Satis cito persentimus et ponderamus quid ab aliis sustinemus; sed quantum alii de nobis sustinent,
non advertimus. Qui bene et recte sua ponderaret, non esset quid de alio graviter iudicaret.
2. Internus homo sui ipsius curam omnibus curis anteponit: et qui sibi ipsi diligenter intendit, faciliter de
aliis tacet. Nunquam eris internus et devotus, nisi de aliis silueris et ad te ipsum specialiter respexeris. Si
tibi ipsi et Deo totaliter intendis, modicum te movebit, quod foris percipis. Ubi es, quando tibi ipsi præsens non
es? Et quando omnia percurristi, quid te neglecto profecisti? Si debes habere pacem et unionem veram, oportet, quod
totum adhuc postponas et te solum præ oculis habeas.
3. Multum proinde proficies, si te seriatum ab omni temporali cura conserves. Valde deficies, si aliquid
temporale reputaveris. Nihil altum, nihil magnum, nihil gratum, nihil acceptum tibi sit, nisi pure Deus, aut de Deo
sit. Totum vanum exstima, quidquid consolationis occurrit de aliqua creatura. Amans Deum anima sub Deo contemnit,
despicit universa. Solus Deus æternus et immensus, implens omnia, solatium est animæ et vera mentis lætitia.
Cap. 6. De lætitia bonæ conscientiæ
1. Gloria bonis hominibus testimonium bonæ conscientiæ. Habe bonam conscientiam et semper habebis lætitiam. Bona
conscientia valde multa potest portare, et valde læta est inter adversa. Mala conscientia semper timida, et
inquieta. Suaviter requiesces, si te cor tuum non reprehenderit. Noli lætari, nisi cum benefeceris. Mali nunquam
habent veram lætitiam, nec internam sentiunt pacem, quia non est pax impiis, dicit Dominus. Et si dixerint:
in pace sumus, non venient super nos mala; et quis nobis nocere audebit? non credas eis, quoniam repente exsurget
ira Dei, et in nihilum redigentur actus eorum, et cogitationes eorum peribunt.
2. Gloriari in tribulationibus non est grave amanti, Sic enim gloriari est in cruce Domini
gloriari. Brevis gloria quæ ab hominibus datur et accipitur. Mundi gloriam semper comitatur tristitia. Bonorum
gloria in conscientiis eorum, et non in ore hominum. Justorum lætitia de Deo et in Deo est, et gaudium eorum de
veritate. Qui veram et æternam gloriam desiderat, temporalem non curat. Et qui temporalem quærit gloriam, aut non
ex animo contemnit, minus amare convincitur cælestem. Magnam habet cordis tranquillitatem, qui nec laudes curat,
nec vituperia.
3. Facile erit contentus et pacatus, cuius conscientia munda est. Non es sanctior, si laudaris, nec vilior, si
vituperaris. Quod es hoc es, nec melior dici vales, quam Deo teste sis, si attendis quid apud te sis intus, non
curabis quid de te loquantur homines foris. Homo videt in facie, Deus autem in corde. Homo confiderat actus, Deus
pensat intentionem. Bene semper agere, et modicum de se tenere humilis animæ indicium est. Nolle consolari ab
aliqua creatura magnæ puritatis, et internæ fiduciæ indicium est.
4. Qui nullum extrinsecus pro se testimonium quærit, liquet quod Deo se totaliter commisit. Non enim, qui se
ipsum commendat, ille probatus est, ait beatus Paulus, sed quem Deus commendat. Ambulare cum Deo intus,
nec aliqua affectione teneri foris, status est interni hominis.
Cap. 7. De amore Jesu super omnia.
1. Beatus qui intelligit quid sit amare Jesum, et contemnere se ipsum propeter Deum? Oportet dilectum propter
dilectum relinquere, quia Jesus vult solus super omnia amari. Dilectio creaturæ fallax et instabilis, dilectio Jesu
felix et perseverabilis. Qui adhæret creaturæ, cadet cum labili, qui amplectitur Jesum, firmabitur in Eum. Illum
dilige, et amicum tene tibi, qui omnibus recedentibus te non relinquet, nec patietur in fine perire. Ab omnibus
oportet aliquando te separari, sive velis, sive nolis.
2. Tene te apud Jesum vivens et moriens et illius fedelitati te committe, qui omnibus deficientibus solus
potestte adjuvare. Dilectus tuus talis est naturæ, ut alienum non velit admittere, sed solus vult cor tuum habere,
et tanquam rex in proprio throno sedere. Si scires te ab omni creatura evacuare, Jesus libenter tecum habitaret.
Pene totum perditum invenies, quidquid extra Jesum in hominibus posueris. Non confidas, nec innitaris super calamum
ventosum, quia omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus et flos fœni cadet.
3. Cito deciperis, si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si autem tuum in aliis quæris solatium,
et lucrum, sæpe senties detrimentum. Si quæris in omnibus Jesum, invenies utique Jesum. Si autem quæris te ipsum,
invenies etiam te ipsum, sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior est sibi, si Jesum non quærit, quam totus
mundus, et omnes sui adversarii.
Cap. 8. De familiari amicitia Jesu.
1. Quando Jesus adest, totum bonum est, nec quicquam difficile videtur. Quando vero Jesus non adest, totum durum
est. Si autuem Jesus unum verbum loquitur tantum, magna consolatio sentitur. Nonne ne Maria Magdalena statim
surreit de loco, in quo flevit, quando Martha illi dixit, Magister adet et vocat te? Felix hora quando Jesus
vocat te de lacrymis ad gaudium spiritus. Quam aridus et durus es sine Jesu. Quam insipiens et vanus, si cupis
aliquid extra Jesum. Nonne hoc est majus damnum, quam si totum perderes mundum?
2. Quid habet mundus conferre sine Jesu? Esse sine Jesu est gravis infernus, et esse cum Jesu dulcis paradisus.
Si fuerit tecum Jesus, invenit thesaurum bonus, immo bonum super omne bonum. Et qui perdidit Jesum, perdidit nimis
multum et plus quam totum mundum. Pauperrimus est qui vivit sine Jesu, ditissimus est qui bene est cum Jesu.
3. Magna ars est scire conversari cum Jesu, et scire Jesum tenere, magna prudentia. Esto humilis et pacificus,
et erit tecum Jesus. Sis devotus et quietus, et permanebit tecum Jesus. Potes cito fugare Jesum, et gratiam ejus
perdere, si volueris ad exteriora declinare. Et si illum effugaveris et perdideris, ad quem tunc fugies, et quem
tunc quæres amicum? Sine amico non potes diu vivere. Et si Jesus non fuerit tibi præ omnibus amicus, eris nimis
tristis, et desolatus. Fatue igitur agis, si in aliquo altero confidis et lætaris. Eligendum est magis habere totum
mundum contrarium, quam Jesum offensum. Ex omnibus ergo charis sit Jesus dilectus specialis.
4. Diligantur homines propter Jesum, Jesus autem propter se ipsum. Solus Jesus Christus singulariter est
amandus, qui bonus solus et fidelis invenitur præ omnibus amicis. Propter ipsum et in ipso tam amici quam inimici
tibi sint chari et pro omnibus his exorandus est, ut omnes ipsum cognoscant et diligant. Nunquam cupias
singulariter laudari et amari, quia hoc solius Dei est, qui similem sibi non habet. Nec velis quod aliquis in corde
tuo tecum occupetur, neque tu cum alicujus occuperis amore. Sed sit Jesus in te, et in omni bono homine.
5. Esto purus, et liber intus, sine alicujus creaturæ implicamento. Oportet te esse nudum, et purum cor ad Jesum
gerere, si vis vacare, et videre, quam suavis est Dominus. Et revera ad hoc non pervenies, nisi gratia ejus
fueris præventus, et introtractus, ut omnibus evacuatis et licentiatis, solus cum Deo uniaris. Quando enim gratia
Dei venit ad hominem, tunc potens sit ad omnia. Et quando recedit, tunc pauper et infirmus erit, et quasi tantum ad
flagella relictus. In his non debes dejici, nec desperare, sed ad voluntatem Dei æquanimiter stare, et cuncta
supervenientia tibi ad laudem Jesu Christi perpeti. Quia post hiemem sequitur aestas, post nectem redit dies, et
post tempestatem serenitas magna.
Cap. 9. De carentia omnis solatii.
1. Non est grave humanum contemnere solatium, cum adest divinum. Magnum est, et valde magnum, tam humano quam
divino posse carere solatio et pro amore Dei libenter exilium cordis velle sustinere et in nullo se ipsum quærere,
nec ad proprium meritum respicere. Quid magis es, si hilaris si, et devotus adveniente gratia? Optabilis cunctis
hæc hora. Satis suaviter equitat quem gratia Dei portat. Et quid mirum si onus non sentit, qui portatur ab
Omnipotente, et ducitur a summo Ductore?
2. Libenter aliquid habemus pro solatio, et homo difficulter exuitur a se ipso. Vicit sanctus Laurentius
sæculum, cum Summo Sacerdote, quia omne, quod in mundo delectabile videbatur despexit, et Dei Summum Sacerdotem
Sixtem, quem maxime diligebat, pro amore Christi etiam a se tolli clementer ferebat. Amore igitur Creatoris amorem
hominis superavit, et pro humano solatio divinum beneplacitum magis elegit. Ita et tu aliquem necessarium, et
dilectum amicum pro amore Dei disce relinquere. Nec graviter feras cum ab amico fueris derelictus, sciens quoniam
oportet nos omnes tandem ab invicem separari.
3. Multum et diu oportet hominem in se ipso certare, antequam discat se ipsum plene superare, et totum affectum
suum plene in Deum trahere. Quando homo stat super se ipsum, facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus
Christi amator, et studiosus sectator virtutum non cadit super illas consolationes, nec quærit tales sensibiles
dulcedines. Sed magis fortes tentationes et exercitationes, et pro Christo duros sustinere labores.
4. Cum igitur spiritualis consolatio a Deo datur, cum gratiarum actione accipe eam et Dei munus intellige esse,
et non tuum meritum et noli extolli. Noli nimium gaudere nec inaniter præsumere, sed esto magis humilior ex dono,
cautior quoque et timoratior in cunctis actibus tuis, quoniam transibit hora illa, et sequetur tentatio. Cum ablata
fuerit consolatio, non statim desperes, sed cum humilitate, et patientia exspecta cælestem visitationem, quia
potens est Deus ampliorem tibi redonare gratiam et consolationem. Istud non est novum, nec alienum viam Dei
expertis, quia in magnis sanctis, et in antiquis prophetis suit sæpe alternationis modus.
5. Unde quidam præsente jam gratia dicebat: Ego dixi in abundantia mea non movebor in æternum. Absente
autem gratia quid in se fuerit expertus, adjungit dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum
conturbatus. Inter hæc tamen nequaquam desperat, sed instantius Dominum rogat, et dicit: Ad te, Domine,
clamabo, et ad Deum meum deprocabor. Denique orationis suæ fructum reportat, et se exauditum testatur dicens:
Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adjutor meus. Sed in quo? Convertisti,
inquit, planctum meum in gaudium mihi, et circumdedisti me lætitia. Et si sic actum est cum magnis Sanctis,
non est desperandum nobis informis et pauperibus, si interdum in frigiditate, et interdum in fervore sumus. Quoniam
spiritus venit, et recedit, secundum suæ voluntatis beneplacitum. Unde beatus Job ait: Visitas eum iluculo, et
subito probas illum.
6. Super quid igitur sperare possum, aut in quo confidere debeo, nisi in sola magna misericordia Domini, et in
sola spe gratiæ cælestis? Sive enim adsint homines boni sive devoti fratres, et amici fideles, sive libri sancti,
vel tractatus pulchri, sive dulces cantus et hymni, omnia hæc modicum juvant, et modicum sapiunt, quando sum
defertus a gratia, et in propria paupertate relictus. Tunc non est melius remedium quam patientia, et abnegatio mei
in voluntate Dei.
7. Nunquam inveni aliquem Religiosum, qui non habuerit interdum gratiæ subtractionem, aut non senserit fervoris
diminutionem. Nullus Sanctus fuit tam alte raptus, vel illuminatus, qui prius vel postea non fuerit tentatus. Non
enim alta Dei contemplatione dignus est, qui pro Deo non est exercitatus aliqua tribulatione. Solet enim sequentis
consolationis tribulatio præcedens esse signum. Nam tentationibus probatis cælestis promittitur consolatio. Qui
vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitæ.
8. Datur etiam consolatio divina, ut homo fortior sit ad sustinendum adversa. Sequitur etiam tentatio, ne se
elevet de bono. Non dormit diabolus, nec caro adhuc mortua est. Ideo non cesses te præparare ad certamen, quia a
dextris et a sinistris sunt hostes qui nunquam quiescunt.
Cap. 10. De gratitudine progratia Dei.
1. Quid quæris quietem, cum natus sis ad laborem, ad patientiam magis quam ad consolationem, et ad crucem
portandam magis quam ad lætitiam? Quis etiam sæcularium non libenter consoltionem et lætitiam spiritualiem
acciperet, si semper obtinere posset? Excedunt enim spirituales consolationes omnes mundi delicias et carnis
voluptates. Nam omnes deliciæ mundanæ aut turpes, aut vanæ sunt. Spirituales vero deliciæ solæ sunt jucundæ et
honestæ ex virtutibus progenitæ, et a Deo puris infusæ mentibus. Sed istis divnis consolationibus nemo semper pro
suo affectu frui valet, quia tempus tentationis non diu cessat.
2. Multum contrariatur supernæ visitationi salsa libertas animi, et magna confidentia sui. Deus benefacit
consolatinis gratiam dando, sed homo male facit non statim Deo cum gratiarum actione retribuendo. Et ideo non
possunt in nobis dona gratiæ fluere, quia ingrati sumus auctori, nec totum refundimus fontali origini. Semper enim
debetur gratia digne gratias agenti sive referenti. Auferetur ab elato, quod dari solet humili.
3. Nolo consolationem quæ mihi auferat compunctionem, nec affecto contemplationem, quæ ducit in elationem. Non
enim omne altum sanctum, nec omne desiderium purum, nec omne dulce bonum, nec omne carum gratum Deo. Libenter
accepto gratiam unde humilior, et timoratior inveniar atque ad relinquendum me paratior fiam. Doctus dono gratiæ,
et eruditus subtractionis verbere non sibi audebit, quidquam boni attribuere, sed potius se pauperem, et nudum
confitebitur. Da Deo quidquid Dei est, et tibi adscribe, quod tuum est. Hoc est Deo gratias pro gratia
tribue, tibi autem soli culpam, et dignam pœnam pro culpa deberi sentias.
4. Pone te semper ad infimum, et dabitur tibi summum. Nam summum non stat sine infimo. Summi Sancti apud Deum
minimi sunt apud se, et quanto gloriosiores, tanto in se humiliores; pleni veritate et gloria cælesti, non vanæ
gloriæ cupidi et in Deo fundati et confirmati, nullo modo possunt esse elati. Et qui Deo totum adscribunt quidquid
boni acceperunt, gloriam ab invicem non quærunt. Sed gloriam quæ a Deo est volunt, et Deum quærunt in se, et
in omnibus Sanctis laudari super omnia cupiunt, et semper in ipsum tendunt.
5. Esto igitur gratus in minimo, et eris dignus majora accipere. Sit tibi minimum pro maximo et contemtibile pro
speciali dono. Si dignitas datoris inspicitur, nullum datum parvum aut minus vile videbitur. Non enim parvum est
quod a summo Deo donatur, etiam si pœnas et verbera donaverit, gratum esse debet, quia semper pro salute nostra
facit quidquid nobis advenire permittit. Qui gratiam Dei retinere desiderat, sit gratus pro gratia Dei data,
patiens pro sublata, oret ut reddatur, cautus sit et humilis ne amittat.
Cap. 11. De paucitate amatorum crucis.
1. Habet autem Jesus multos amatores sui regnis cælestis, sed paucos bajulatores suæ crucis. Plures invenit
socios mensæ sed paucos abstinentiæ. Omnes volunt cum Christo gaudere, sed pauci volunt aliquid pro ipso sustinere.
Multi sequuntur Jesum usque as fractionem panis, sed pauci ad bibendum calicem passionis. Multi miracula ejus
venerantur, sed pauci ignominias crucis sequuntur. Multi Jesum diligunt, quamdiu adversa non contingunt. Multi
illum laudant et benedicunt, quamdiu consolationes aliquas ab ipso recipiunt. Si autem Jesus se abscondiderit, et
modicum eos reliquerit, aut in querimoniam aut in dejectionem nimiam cadunt.
2. Qui autem Jesum propter Jesum, et non propter aliquam suam consolationem propriam diligunt, ipsum in
tribulatione, et in angustia cordis, sicut in summa consolatione diligunt, et benedicunt. Et si eis consolationem
nunquam dare vellet, ipsum tamen laudarent, et semper gratias agere vellent.
3. O, quantum potest amor Jesu purus, nullo propio commodo vel amore permixtus. Nonne omnes mercenarii sunt
dicendi, qui consolationes semper quærunt? Nonne amatores sui magis quam Jesu probantur qui sua commoda vel lucra
semper meditantur? Ubi invenitur talis, qui velit servire Deo gratis?
4. Raro invenitur tam spiritualis aliquis qui omnibus sit nudatus. Nam verum spiritu pauperem ab omni creatura
nudum quis inveniet? Procul et de omnibus finibus pretium ejus. Si dederit homo omnem substantiam suam,
adhuc nihil est. Et si fecerit pœnitentiam magnam, adhuc exiguum est. Et si apprehenderit omnem scientiam, adhuc
longe est. Et si habuerit virtutem magnam, et devotionem nimis ardentem, adhuc sibi multum deest. Unum scilicet,
quod sibi summe necessarium est. Quid illud? Ut omnibus relictis se relinquat, et a se totaliter exeat, nihilque de
privato amore retineat. Cum omnia fecerit quæ facienda noverit, nihil se fecisse sentiat.
5. Non grande ponderet quod grandis extimari possit, sed in veritate fervum inutilem se pronunciet. Sicut
veritas ait: Cum feceritis omnia quæ nobis præcepta sunt, adhuc dicite, quia servi inutiles sumus. Tunc vero
pauper, et nudus spiritu esse poterit, et cum Propheta dicere: Quia unicus et pauper sum ego. Nemo isto
ditior, nemo tam liberior, nemo potentior eo, qui scit se et omnia relinquere et ad infimum se ponere.
Cap. 12. De regia via sanctae crucis.
1. Durus hic multis videtur sermo. Abnego temet ipsum, tolle crucem tuam et sequere Jesum. Sed multo
durius erit audire illud extremum verbum: Discedite a me, omnes maledicti, in ignem æternum. Qui enim modo
libenter audiunt verbum crucis, et sequuntur, tunc non timebunt ab auditione æternæ damnationis. Hoc signum crucis
erit in cælo, cum Dominus ad judicandum venerit. Tunc omnes servi crucis, qui se Crucifixo conformaverunt in vita,
ad Christum accedent judicem cum magna fiducia.
2. Quid igitur times tollere crucem, per quam itur ad Regnum? In cruce salus. In cruce vita. In cruce protectio
ab hostibus. In cruce robur mentis. In cruce gaudium spiritus. In cruce virtus summa. In cruce perfectio
sanctitatis. Non est salus animae, nec spes æternæ vitæ, nisi in cruce. Tolle ergo crucem et sequere Jesum, et ibis
in vitam æternam. Præcessit ille bajulans sibi crucem, et mortuus est pro te in cruce, ut tu etiam portes crucem,
et mori affectes in cruce. Quia, si commortuus fueris in cruce, etiam cum illo pariter vives, et si socius fueris
pœ, socius eris et gloriæ.
3. Ecce in cruce totum jacet, et non est alia via ad vitam, et ad veram et internam pacem, nisi via sanctæ
crucis, et quotidianæ mortificationis. Ambula ubi vis, quære quodcumque volueris, et non invenies altiorem viam
supra, nec securiorem infra, nisi viam sanctæ crucis. Dispone et ordina omnia secundum velle tuum et videre,et non
invenies, nisi semper aliquid pati debere aut sponte aut invite et ita crucem semper invenies. Aut enim in corpore
dolorem senties, aut in anima spiritus tribulationem sustinebis.
4. Interdum a Deo relinqueris, interdum a proximo exercitaberis, et quod amplius est sæpe tibimetipsi gravis
eris. Nec tamen aliquo remedio vel solatio liberari seu alleviari poteris, sed donec Deus voluerit, oportet ut
sustineas. Vult enim Deus ut tribulationem sine consolatione discas pati, et illi totaliter te subjicias et
humilior ex tribulatione fias. Nemo ita cordialiter sentit passionem Christi, sicut is cui contigerit similia pati.
Crux igitur semper parata est, et ubique te exspectat. Non potes effugere ubicumque cucurreris, quia ubicumque
veneris, temetipsum tecum portas, et semper te ipsum invenies. Converte te supra, converte te infra, converte te
extra et intra, et in his omnibus invenies crucem, et necese est te ubicumque tenere patientiam, si internam vis
habere pacem et perpetuam promereri coronam.
5. Si libenter crucem portas, portabit te, et deducet te ad desideratum finem, ubi scilicet finis patiendi erit.
Si invite portas, onus tibi facis, et te ipsum magis gravas, et tamen oportet ut sustineas. Si abjicis unam crucem,
aliam proculdubio invenies, et forsitan graviorem.
6. Credis tu evadere, quod nemo mortalium potuit præterire? Quis Sanctorum in mundo sine cruce et tribulatione
fuit? Nec enim Dominus noster Jesus Christus una hora sine dolore passionis fuit, quamdiu vixit. Opertebat
autem Christum pati, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam. Et quomodo tu aliam viam crucem
quæris, quam hanc regiam, quæ est via sanctæ crucis.
7. Tota vita Christi crux fuit, et martyrium, et tu tibi quæris reqiuem, et gaudium? Erras, erras si aliud
quæris quam pati tribulationes, quia tota ista vita mortalis plena est miseriis, et circumsignata crucibus. Et
quanto quis altius in spiritu profecerit, tanto gravioes cruces sæpe inveniet, quia exilii sui pœna magis ex amore
crescit.
8. Sed tamen iste sic multipliciter afflictus, non est sine lavamine consolationis, quia fructum magnum sibi
sentit accrescere ex sufferentia suæ crucis. Nondum sponte illi se subjicit, omne onus tribulationis in fiduciam
divinæ consolationis convertitur. Et quanto caro magis per tribulationem atteritur, tanto amplius spiritus per
internam consolationem roboratur. Et nonnunquam in tantum confortatur ex affectu tribulationis, et adversitatis ob
amorem conformitatis crucis Christi, ut non sine dolore, et tribulatione esse vellet, quoniam se tantum acceptiorem
Deo reddit, quanto dura, et graviora plura pro eo ferre poterit. Non est istud virtus hominis, sed gratia Christi,
quæ tanta potest, et agit in carne fragili, ut quod naturaliter semper abhorret et fugit, hoc fervore spiritus
aggrediatur et diligat.
9. Non est secundum hominem crucem portare, crucem amare, corpus castigare, et servituti subjicere, honores
fugere, contumelias libenter sustinere, se ipsum despicere, et despici optare, adversa quæquæ cum damnis perpeti,
et nihil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Si ad te ipsum respicis, nihil hujusmodi ex te poteris. Sed si in
Domino confidis, dabitur tibi fortitudo de cælo, et subjicientur ditioni tuæ mundus et caro, sed nec inimicum
diabolum timebis, si fueris fide armatus, et cruce Jesu signatus.
10. Pone ergo te sicut fidelis et bonus servus Christi ad portandum viriliter crucem Domini tui pro te ex amore
crucifixi. Præpara te ad toleranda multa adversa, et varia incommoda in hac misera vita, quia sic tecum erit
ubicumque, et sic revera eum invenies ubicumque latueris. Oportet te ita esse, et non est remedium evadendi a
tribulatione malorum, et dolore, quam ut te patiaris. Calicem Domini affectanter bibe, si amicus ejus esse, et
partem cum eo habere desideras. Consolationes Deo committe, faciat ipse cum talibus sicut sibi magis placuerit. Tu
vero pone te ad sustinendum tribulatones, et reputa eas maximas consolationes, quia non sunt condignæ passiones
hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis, promerendam, etiam si omnes solus posses
sustinere.
11. Quando ad hoc veneris, quod tribulatio tibi dulcis erit et sapiet pro Christo, tunc bene tecum esse exstima,
quia invenisti paradisum in terra. Quamdiu tibi pati grave est et fugere quæris, tamdiu male habebis, et sequentur
te ubique tribulationes.
12. Si ponis te ad quod esse debes, videlicet ad patiendum, et moriendum, fiet cito melius, et pacem invenies.
Etiamsi raptus fueris in tertium cælum cum Paulo, non es propterea securus de nullo malo sustinendo. Ego,
inquit Jesus, ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Pati ergo tibi remanet, si Deum
diligere, et perpetue illi servire placeat.
13. Utinam dignus esses, pro nomine Jesu aliqud pati, quam magna gloria remaneret tibi, quanta exultatio omnibus
Sanctis Dei, quanta ædificatio esset proximi. Nam patientiam omnes commendant, quamvis pauci pati velint. Merito
deberes modicum pati pro Christo, cum multi graviora patiantur pro mundo.
14. Scias pro certo, quia morientem te oportet ducere vitam. Et quanto unusquisque plus sibi moritur, tanto Deo
magis vivere incipit. Nemo aptus est ad comprehendendum cælestia, nisi se submiserit ad portandum pro Christo
adversa. Nihil Deo acceptius, nihil tibi salubrius in mundo isto, quam libenter pati pro Christo. Et si eligendum
tibi esset, magis optare deberes pro Christo adversa pati, quam multis consolationibus recreari, quia Christo
similior esses, et omnibus Sanctis conformior. Non enim stat meritum nostrum et profectus status nostri in multis
sensualitatibus, et consolationibus, sed potius in magnis gravitatibus et tribulationibus perferendis.
15. Si quidem aliquid melius et utilius saluti hominum quam pati fuisset, Christus utique verbo et exemplo
ostendisset. Nam et se sequentes discipulos omnesque eum sequi cupientes, manifeste ad crucem portandam hortatur,
et dicit: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Omnibus
ergo perlectis et scrutatis sit ista finalis conclusio: quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in
regnum Dei. Amen.
|